PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

31.5.11 De nobis autem non est dicere, sed melior constitutio que post eam que hinc est absentationem et oportet omnia facere ut illinc clareamus, ut chorum faciamus, ut regi representemur semper in seculis non finem habentibus.
CLOSE
Griffolini

31.5.11 De nobis non ita sentiendum est, sed melius et praeclarius domicilium post huius uitae migrationem expectamus, ad quod ut clari perueniamus, omnia facienda sunt, ut cum angelis iubilemus, et semper regi assistamus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

31.5.11 De nobis non ita sentiendum est, sed melius et praeclarius domicilium post huius vitae migrationem expectamus: ad quod vt clari perueniamus, omnia facienda sunt, vt cum angelis iubilemus, et semper regi assistamus:
CLOSE
Montfaucon

31.5.11 De nobis vero non item; sed melior status est post discessum ex hac vita: nihilque non agendum est, ut ibi clariores simus et cum Angelis choreas agamus, ut Regi adstemus perpetuo et in saecula infinita.