PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

31.2.11 rursus incipit dicens: Venit igitur Ihesus in ciuitatem Samarie que dicitur Sichar iuxtam uillam quam dedit Iacob Ioseph filio suo. Erat autem illic fons Iacob. Cuius gratia diligenter loquitur euangelista de loco hoc;
CLOSE
Griffolini

31.2.11 Praeteriens ergo uenit in ciuitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo. Erat autem illic fons Iacob. Qua nam gratia tanta hunc locum diligentia narrat Euangelista?
CLOSE
Griffolini-Montanus

31.2.11 Praeteriens ergo, venit in ciuitatem Samariae, quae dicitur Sychar, iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo. Erat autem illic fons Iacob. Qua nam gratia tanta hunc locum diligentia narrat euangelista?
CLOSE
Montfaucon

31.2.11 Transiens igitur, Venit in civitatem Samariae, quae dicitur Sychar, prope locum, quem dedit Jacob Joseph filio suo. Erat autem illic fons Jacob. Cur Evangelista de loco sic accurate loquitur?