PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

31.2.2 Ita enim et mors soluta est, et peccatum destructum, et maledictio disparuit, et infinita introierunt in uitam nostram bona. Ideo maxime nolebat credi, dispensationem radicem et fontem, infinitorum nobis factam bonorum.
CLOSE
Griffolini

31.2.2 Sic mors sublata est, et peccatum et maledictum abolitum, et plurima uitae nostrae collata sunt bona. Ideo maxime suamB: om. uoluit incarnationem credi, quae nobis principium et fons est innumerabilium bonorum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

31.2.2 Sic mors sublata est, et peccatum, et maledictum abolitum, et plurima vitae nostrae collata sunt bona, ideo maxime suam voluit incarnationem credi, quae nobis principium et fons est innumerabilium bonorum
CLOSE
Montfaucon

31.2.2 Sic mors soluta, peccatum sublatum, maledictum abrogatum, innumera in vitam nostram inducta bona sunt. Ideo maxime oeconomiam credi volebat, quae radix et fons nobis innumerorum fuerat bonorum.