31.4.9 Non enim quod intrat, ait, per os coinquinat hominem, sed quod exit. Non parua uero Iudeorum accusatio fit ea que ad mulierem loqutio. Quia illi quidem multociens trahebantur et per uerba et per res non detinebantur.
31.4.9 Non enim quod ingreditur, inquit, per os coinquinat animam, sed quod procedit de ore. Non parum autem Iudaeos accusat hic Iesu ad mulierem habitus sermo. Illi enim saepe numero et uerbis et re allecti minime passi sunt persuaderi.
31.4.9 Non enim quod ingreditur, inquit, per os coinquinat animam, sed quod procedit de ore. Non parum autem Iudaeos accusat hic Iesu ad mulierem habitus sermo. Illi enim saepenumero et verbis et re allecti minime passi sunt persuaderi:
31.4.9 Non enim quod ingreditur, inquit, coinquinat hominem, sed quod egreditur. Non parva autem Judaeorum accusatio est illud cum muliere colloquium: quia illi saepe et verbis et gestis allecti, non obtemperabant.