PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

31.5.12 Propterea enim et immortalis facta est anima, sed et corpus erit immortale ut infinitis fruamur bonis. Si uero terre affixus fuerit celestibus preiacentibus, excogita quanta sit contumelia in donatorem.
CLOSE
Griffolini

31.5.12 Propterea immortalem nobis animam, et corpus immortale futurum largitus est1486: es, ut perpetuis cum ipso bonis perfruamur. Quod si terrae inniteris, cum tibi caelestia praeponantur, consydera quanta ignominia afficias eorum exhibitoremB: exhibitore.
CLOSE
Griffolini-Montanus

31.5.12 propterea immortalem nobis animam et corpus immortale futurum largitus est, vt perpetuis cum ipso bonis perfruamur: quod si terrae inniteris, cum tibi coelestia proponantur, considera quanta ignominia afficias eorum exhibitorem,
CLOSE
Montfaucon

31.5.12 Ideo namque immortalis est anima, et corpus immortale erit, ut perpetuis fruamur bonis. Si vero caelis tibi propositis, terrae inhaereas, cogita quantam datori contumeliam inferas.