PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

31.1.7 Deinde excelsum quid copulans et dicens: Qui de celo uenit super omnes est. Rursus ad humilia sermonem ducit dicens alia que multa. Et quoniam non ad mensuram dat deus spiritum, postque rursus inducit: Pater amat filium et omnia dedit in manu eius.
CLOSE
Griffolini

31.1.7 Inde altius quiddam attingens: Qui desursum, inquit, uenit, supra omnes est. Rursus ad humilia descendens post alia multa: Non ad mensuram, inquit, dat deus spiritum. Inde prosequitur: Pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius.
CLOSE
Griffolini-Montanus

31.1.7 Inde altius quiddam attingens: Qui desursum, inquit, venit, supra omnes est. Rursus ad humilia descendens post alia multa: Non ad mensuram, inquit, dat deus spiritum. Inde prosequitur: Pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius.
CLOSE
Montfaucon

31.1.7 Deinde postquam aliquid magnum adjecit, qui de caelo venit, supra omnes est; rursus ad humilia descendit, aliaque multa1862: praeter alia multa dicens: non enim ex mensura dat Deus Spiritum; postea rursus, Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.