PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

31.2.21 Etenim tempore procedente, rursus ab ydolis quidem resilierunt, uenerabantur autem deum. Rebus igitur in hiis existentibus, reuertentes Iudei de reliquo zelotipe ad eos habebant, ceu ad allophilos impugnatores, qui et a monte Samaritanos seipsos uocabant.
CLOSE
Griffolini

31.2.21 Procedente adhuc tempore idolorum cultu abiecto, dei cultum complexi sunt. Cum ita se res haberent, reuersi Iudaei, iis1530: his utpote alienigenis et hostibus emulabantur, et a monte Samaritanos nuncuparunt,
CLOSE
Griffolini-Montanus

31.2.21 Procedente adhuc tempore idolorum cultu abiecto, dei cultum complexi sunt. Cum ita se res haberent, reuersi Iudaei, his vtpote alienigenis et hostibus aemulabantur, et a monte Samaritanos nuncuparunt,
CLOSE
Montfaucon

31.2.21 Insequenti autem tempore, idolorum abjecto cultu, Deum coluerunt. Cum hoc in statu res essent, reversi Judaei, hos ut alienigenas et hostes aversabantur, quos a monte Samaritanos vocabant.