PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

32.1.10 Per ea uero que dicit, hoc construit. Etenim non simpliciter dixit: Dabo tibi aquam, sed prius destruens quod Iacob, tunc eleuat quod sui ipsius a natura eorum que dantur medium personarum quantum et differentiam eorum qui dant et superhabundantiam que ad patriarcham ostendere uolens.
CLOSE
Griffolini

32.1.10 Non enim simpliciter dixit: Dabo tibi aquam, sed prius Iacob aqua neglecta suam laudat, a munerum natura dantium uolens differentiam ostendere, et quantum ipse patriarcham excelleret.
CLOSE
Griffolini-Montanus

32.1.10 non enim simpliciter dixit, Dabo tibi aquam, sed prius Iacob aqua neglecta, suam laudat, a munerum natura dantium volens differentiam ostendere, et quantum ipse patriarcham excelleret.
CLOSE
Montfaucon

32.1.10 Per ea autem quae dicit, ad illud praeparat. Non enim simpliciter dicit, dabo tibi aquam; sed postquam de Jacob tacuit, quod suum erat extulit, a natura doni personarum differentiam per munerum discrimen declarans, necnon suam supra patriarcham excellentiam.