Omelia XXXII (xxxi)

32.1.1 Respondit Iesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex hac aqua, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum: sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.

32.1.2 Spiritus sancti gratiam, nunc ignem, nunc aquam scriptura appellat, vt non substantiae, sed et operationis has intelligentias esse demonstret. Non enim spiritus ex differentibus constat substantiis, cum inuisibilis et vnius generis sit:

32.1.3 et Ioannes quidem dicit, Ipse vos baptizabit in spiritu sancto et igni. Christus autem: Flumina de ventre eius fluent aquae viuae: hoc autem dixit de spiritu quem erant accepturi,

32.1.4 itidem et nunc spiritum appellat: Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum. Ita spiritum ignem appellat, vt excitamentum et feruorem gratiae et peccatorum absumptionem significet: aquam autem, vt ablutionem et refrigerium, quibus ipsum accipientes animi fruuntur.

32.1.5 Etenim tanquam hortum virentem, et fructiferis et semper florentibus arboribus comantem: ita promptam animam disponit, vt nulla anxietate, nullis satanae insidiis distrahi sinat, sed omnia ardentia maliciae tela extinguat.

32.1.6 Tu autem, quaeso, dei sapientiam considera, quam leniter mulierculam allicit: non a principio dixit, Si scires quis est, qui tibi dicit, Da mihi bibere:

32.1.7 sed postquam occasionem illi praebuit, vt ipsum Iudaeum appellaret, et criminaretur,

32.1.8 hoc propulsans inquit: Si scires quis est, qui dicit tibi, da mihi bibere, tu1603: om. forsitan petisses ab eo. Quibus verbis iam1603: eam ad maiora impulit, vt patriarchae meminerit.

32.1.9 Inde cum illa diceret: Nunquid tu maior es patre nostro Iacob? Non se maiorem dixit, visus enim esset se tantum iactare, nondum cognitus, sed latenter id significat:

32.1.10 non enim simpliciter dixit, Dabo tibi aquam, sed prius Iacob aqua neglecta, suam laudat, a munerum natura dantium volens differentiam ostendere, et quantum ipse patriarcham excelleret.

32.1.11 Nam si admiraris, inquit, patriarcham, quod hanc aquam dederit, si ego longe meliorem tibi dedero, ea accepta, me quam Iacob maiorem confitearis necesse est. Nam cum dicas: Nunquid maior est Iacob, quoniam hanc aquam dederit?

32.1.12 Si illa meliorem a me acceperis, profecto me maiorem dixeris. Intuere verum mulieris iudicium, a re ipsa et de Christo et de patriarcha ferentis sententiam:

32.1.13 verum non ita Iudaei, sed cum eiicientem eum viderent daemonia, non modo patriarchae non praetulerunt, sed daemonium habere dixerunt.

32.1.14 Samaritana autem secundum Christi voluntatem iudicat, ab operibus scilicet: hinc enim ipse iudicium requirit, dicens: Si non facio opera patris mei, nolite mihi credere: si autem facio, et si mihi non creditis, operibus credite.

32.1.15 sic mulier fide adducitur. Propterea cum audisset Iesus, Nunquid maior es patre nostro Iacob? eo omisso, de aqua sic loquitur: Omnis qui bibit ex hac aqua, sitiet iterum. Et comparationem non accusandi, sed excellentiam demonstrandi gratia facit.

32.1.16 Non enim aquam illam vilem et negligendam dicit, sed naturam ostendit. Qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum.

32.1.17 Audiuit aquam viuam mulier, sed primum non intellexit. Nam cum aqua viua sit, etiam quae semper scaturit, huiusmodi aquam Christum dixisse arbitrata est:

32.1.18 ideo apertius ex vtriusque comparatione Iesus suae aquae praestantiam declarat. Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum.

32.1.19 Hinc maxime et ex sequentibus excellentia dignoscitur, horum enim nihil habet aqua, quam sensu deprehendimus. Quid autem prosequitur? Sed aqua1603: aqua quam ego dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.

32.1.20 Sicut enim, si quis fontem intus habeat, nunquam sitiret: ita qui hanc aquam habuerit. Credidit continuo mulier, longe Nicodemo sapientior, nec sapientior solum, sed et fortior.

32.1.21 Ille huiusmodi pluribus auditis neminem aduocauit, neque sibi confidit: haec apostolico officio functa est, omnibus audita annuncians, et populum extra ciuitatem ad Christum aduocans ac trahens vniuersum.

32.1.22 Ille quo modo possunt haec fieri, inquit:1603: inquit? neque manifestum spiritus exemplum a Christo adductum accipit:

32.1.23 mulier vero primum parumper haesitauit, mox non expectata confirmatione, ad eius sermonem tanquam certum accipiendum properat:

32.1.24 dicente enim Christo, Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam: statim subdidit, Da mihi hanc aquam, vt non sitiam, neque veniam huc haurire.

32.2.1 Considera quaeso, quo modo paulatim ad verae doctrinae altitudinem adducitur. Primum Iudaeum quendam legis transgressorem suspicata est:

32.2.2 inde vt hoc crimen propulsauit, (absurdum enim erat talem esse, qui tot bona comprehenderet,) audita aqua viua sensu perceptibilem existimauit,

32.2.3 tandem spiritalem intelligens, credidit huiusmodi aqua posse se tollere sitis necessitatem, non tamen adhuc quae nam esset intelligens, ambigebat. Et superius sensu perceptibilem credidit, certo tamen nesciebat:

32.2.4 hic autem diligentius intuens, nec eam penitus comprehendens: Da mihi, inquit, hanc aquam, vt non sitiam, neque veniam huc haurire. Primum patriarchae Christum praetulit, quod eo fonte non indigeret, si illam aquam acciperet.

32.2.5 Considera quanto potiorem Christum duxerit. (Hoc gratae et fidelis animae indicium) ostendit, quam de Iacob opinionem haberet, nouit meliorem, mutauit sententiam:

32.2.6 non tamen nimium credula mulier, neque temere Christi verba accepit. diligenter inuestigauit, nec incredula, neque pertinax, quod rogando ostendit.

32.2.7 Atqui Iudaeis dixerat Christus: Qui comedit de carne mea, non esuriet: et qui credit in me, non sitiet: Verum non modo non crediderunt, sed et scandalizati sunt. Mulier nulla perturbatione affecta immoratur et rogat.

32.2.8 Iudaeis inquit: Qui credit in me, non sitiet: mulieri crassius, Qui biberit ex hac aqua, non sitiet. Spiritalia nullo praescripto fine pollicebatur,

32.2.9 ideo mulieris animum pollicitationibus erigens, adhuc sensibilibus immoratur, quoniam nondum spiritalia capere poterat. Nam si dixisset: Si credideris in me, non sities: non vtique intellexisset id quod diceretur, cum nesciret quisnam esset qui loqueretur, neque de qua siti diceret.

32.2.10 Sed quanam gratia non his ad Iudaeos vsus est verbis? Quoniam multa signa viderant: haec nullum, sed tantum verba audierat: propterea iam suam demonstrat potestatem, eius praedicando conditionem, et leniter reprehendendo.

32.2.11 Vade, inquit, voca virum tuum? et veni huc. Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. dicit ei Iesus: Bene dixisti, virum non habeo: quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti. Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu.

32.2.12 Papae quanta mulieris sapientia, quam aequo animo reprehensionem passa est. et cur non passa dixerit quispiam? Cur, dic quaeso? nonne et Iudaeos saepenumero et in maioribus reprehendit et conuicit?

32.2.13 Non enim idem est, quae in animo abscondita sunt, et rem clanculum commissam in medium proferre. Alterum enim solius dei est, neque enim alius quispiam hominis mentem nouit, quam qui mentem habitat: alterum familiarius cognitum.

32.2.14 Verum Iudaei reprehensi, moleste ferunt: et dicente Iesu, Quid me quaeritis interficere:1603: interficere? non solum non admirantur quemadmodum mulier,

32.2.15 sed maledicunt ei, et conuiciantur dicentes?1603: dicentes: Daemonium habes, quis te quaerit interficere? Atqui et ex aliis signis illum cognoscere poterant. Samaritana hoc duntaxat acceperat, et non modo nihil maledicit, sed admiratur et stupet, et prophetam autumat. At grauius hanc quam illos reprehendit:

32.2.16 hoc enim vnius peccatum erat, illud commune pluribus, neque ita communibus vt propriis obiectis criminibus offendimur.

32.2.17 Et illi magnum quid se facturos arbitrabantur, si Christum perderent: huius vero peccatum malum esse patebat omnibus, non tamen aegre tulit, sed admiratione et stupore perculsa est.

32.2.18 Hunc ordinem et cum Nathanael Christus seruauit. Non enim primum prophetauit, neque dixit, Vidi te sub ficu: sed cum ille dixisset, Vnde me nostri? id respondit.

32.2.19 Volebat enim et miracula faciendi, et prophetandi occasionem ab his qui ad ipsum se conferebant capere, vt magis sibi tribuerent, et inanis gloriae suspicionem tolleret: idem hoc in loco facit.

32.2.20 Nam si primo eam quod virum non haberet, increpuisset, et graue visum esset, et superfluum: sed nactus ab ea occasionem, recte omnia prosecutus est, et audientem mansuetiorem reddidit.

32.2.21 Et quo modo prosequitur orationem hanc, dicet quispiam: Vade, voca virum tuum? De dono sermo habebatur, et gratia humanam excedente naturam,

32.2.22 instabat mulier, et eam efflagitabat. Dicit Iesus: Vade voca virum tuum: quasi opus esset cum eo communicare. Illa accipiendi cupida, putans hominem alloqui, vt suam celaret turpitudinem, non habeo, inquit, virum.

32.2.23 Hinc nactus occasionem Christus, tempori eam reprehendit, vtrunque explicans, et quot viros habuerit, et quem in praesentia celabat.

32.2.24 Quid ad hoc mulier? non aegre tulit, non abiit, non in contumeliam accepit, sed magis admiratur et perstat. Video enim, inquit, quia propheta es tu.

32.2.25 Et intuere eius prudentiam, non euestigio in ciuitatem accurrit, sed obstupescens considerat. Nam θεωρῶ id significat1603: significant, videris mihi propheta esse:

32.2.26 quod cum opinaretur, non amplius terrena rogat, non bonam corporis valetudinem, non pecunias, non opes, sed tantum doctrinam.

32.2.27 Patres nostri, inquit, in monte hoc adorarunt. Abraham significans, qui filium illuc oblaturus duxisse dicitur. Et quo modo vos dicitis, quia Hierosolymis est locus vbi adorare oportet?

32.3.1 Animaduertis ne quam breui altiora aggreditur? Nam cui modo de sedanda siti cura erat, iam doctrinae praecepta perquirit. Christus autem non soluit, neque enim hoc ei propositum erat, sed simpliciter respondet:

32.3.2 altius tamen mulieris animum erigit, non tamen priusquam se prophetam profiteretur, vt maiorem verbis suis fidem faceret, ne amplius illa dubitaret.

32.3.3 Pudeat igitur nos, et erubescamus. quinque virorum mulier et Samaritana, tantam in discendo adhibet diligentiam, vt neque diei tempore, neque aliis occupationibus a Iesu doctrina abduceretur:

32.3.4 nos vero non modo nihil ad diuinarum rerum eruditionem inquirimus, sed in omnibus secure et eodem modo afficimur, propterea omnia negligimus.

32.3.5 Quis nostrum, quaeso, repetita domo, aliquod Christiano dignum opus aggreditur? Quis scripturarum sensus perscrutatur? Nemo sane, sed alueolos et talos frequenter inueniemus, libros quam rarissimos:

32.3.6 quos si qui habent, ac si non haberent, clausos in scriniis seruant, vel omne suum studium in membranarum tenuitate, in literarum characteribus quam pulcherrimis consumunt:

32.3.7 non vt legant, non vt vsum inde aliquem consequantur, sed vt diuitias, vt ambitionem ostentent, in his student. Tanta est inanis gloria,

32.3.8 nullum ambitiosum audio, qui librum intelligat, sed aureas tantum literas admiratur. Quid quaeso hoc lucri?

32.3.9 Non propterea nobis scripturae datae sunt, vt in libris duntaxat habeamus, sed cordi insculpamus. Itaque haec librorum possessio Iudaicae ambitionis est, quibus in literis praecepta data sunt: nobis

32.3.10 non ita ab initio lex data est, sed in tabulis cordis carneis. Non autem libros comparari prohibeo, sed admoneo, et maiorem in modum rogo, vt eos comparemus: ita tamen, vt et literas et sensus frequenter animo repetamus, vt hoc pacto mundus efficiatur.

32.3.11 Nam si in quacunque domo euangelium est, illuc diabolus ingredi non audet: quanto minus animam ei assiduis lectionibus familiarem, neque daemon, neque peccatum attinget?

32.3.12 Sanctifica igitur animam1603: animum, sanctifica corpus, hoc continget, si euangelium semper et animo habueris et lingua. Quod si linguae obscoenitas animam coinquinat1603: coinquinet, si daemones vocat, perspicuum est spiritali lectione eam sanctificari, et gratiam spiritus sancti affatim infundi.

32.3.13 Diuini cantus sunt scriptura, hinc nobis et animae nostrae affectibus remedium petamus, cuius vtilitatem si intueremur, incredibili ei attentione vacaremus. Haec ego frequenter dico.

32.3.14 An non perquam absurdum est, vt fori homines, aurigarum et saltatorum nomina, genera, ciuitates, actiones, mores, necnon equorum virtutem, et quid singuli possint, memoriter teneant: qui autem huc se conferunt, omnium penitus ignari discedant, immo et librorum suorum numerum ignorent?

32.3.15 Quod si voluptatis gratia illa prosequeris, longe maiorem in his ostendam. Quid enim iucundius, quaeso, quid mirabilius? Hominemne cum homine, an cum diabolo hominem spectare certantem? Et corpus cum incorporea potentia congredi, et genus suum victoriam referens intueri?1603: intueri:

32.3.16 Has pugnas, haec certamina contemplemur, haec inquam quae imitari et pulcherrimum et vtilissimum est, in quibus coronam accipere licet, non in illis, quorum aemulatio ignominiosa est:

32.3.17 illam cum daemonibus pugnam, hanc cum angelis, et angelorum domino spectabis. Dic quaeso, si tibi regum et principum consessu spectaculis adesse liceret, nonne tibi honorificum duceres?

32.3.18 Hic vbi cum angelorum rege diabolum deuinctis post tergum manibus, et conatibus suis nihil praeualentem spectare licet, non curris, et incredibili voluptate hoc spectaculum non prosequeris? Et quonam pacto hoc fiet, inquies?

32.3.19 Si librum in manibus frequenter habueris: illic enim diaboli fossas, longa curricula, laqueos, captiones, artem deprehendis: inde et pugnare cum eo, et superare didiceris: daemonum sunt, non hominum secularia spectacula.

32.3.20 Quare vos hortor, vt a satanae festis abstineatis: nam si in idolorum templis nefas est ingredi, longe magis in daemonum solennitatibus:

32.3.21 his ego vos frequenter admonitionibus obtundo, dum aliquid proficiam. Mihi quidem non pigrum, inquit, vobis autem securum, neque grauis vobis sit, oro, hortatio mea:

32.3.22 nam si grauiter ferendum esset, mihi potius esset, qui non auditus in hoc vobis saepenumero consessu verba facio, quam vobis qui tantum aures adhibetis, nunquam proficitis.

32.3.23 Sed absit, vt vobis semper molestus sim: sed hac culpa vacui, spectaculo spiritali digni futura gloria perfruamini, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY