PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

32.2.13 Non enim est par ea que in mente ineffabilia in medium ducere et rem fientem occulte manifestam facere. Nam hoc quidem dei solum est et nullus alius nouit, qua qui in mente habet. Hec autem qui communicant, omnes sciunt.
CLOSE
Griffolini

32.2.13 Non idem est, et quae animo abscondita sunt, et rem clanculum commissam in medium proferre. Alterum enim solius dei est. Neque enim alius quispiam hominis mentem nouit, quam qui mentem habitat, alterum familiaribus cognitum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

32.2.13 Non enim idem est, quae in animo abscondita sunt, et rem clanculum commissam in medium proferre. Alterum enim solius dei est, neque enim alius quispiam hominis mentem nouit, quam qui mentem habitat: alterum familiarius cognitum.
CLOSE
Montfaucon

32.2.13 Non enim paris virtutis est mentis secreta in medium adducere, et rem clam peractam revelare. Illud enim Dei tantum est, cum nemo novit, nisi is qui id in mente habet; alterum vero saltem familiaribus notum est.