Homilia XXXII (xxxi)

32.1.1 Respondit Iesus et dixit ei: Omnis qui bibit ex hac aqua, sitiet iterum. Qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum, sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam1486: vita eterna.

32.1.2 Spiritus sancti gratiam nunc ignem, nunc aquam scriptura appellat, ut non substantiae sed1530: sed et operationis has intelligentias esse demonstret. Non enim spiritus ex differentibus constat substantiis, cum inuisibilis et unius generis sit.

32.1.3 Et Ioannes quidem dicit: Ipse uos1486: nos baptizabit in spiritu sancto et igni. Christus autem: Flumina de uentre eius fluent aquae uiuae, hoc autem dixit de spiritu sancto, quem erant accoepturi.

32.1.4 Itidem et nunc spiritum appellat: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum. Ita spiritum ignem appellat, ut excitamentum et feruorem gratiae et peccatorum absumptionem significet, aquam autem ut ablutionem et refrigerium, quibus ipsum accipientes animi fruuntur.

32.1.5 Etenim tanquam hortum uirentem et fructiferis et semper florentibus arboribus comantem, ita promptam animam disponit, ut nulla anxietate, nullis Satanae insidiis distrahi sinat, sed omnia ardentia malitiae tela extinguat.

32.1.7 Sed postquam occasionem illi praebuit, ut ipsum Iudaeum appellaret, et criminaretur.

32.1.8 Hoc propulsans inquit: Si scires quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo. Quibus uerbis eam1486/1530: iam ad maiora impulit, ut patriarchae meminerit.

32.1.9 Inde cum illa diceret: Nunquid tu maior es patre nostro Iacob?1470/1486: Iacob. Non se maiorem dixit. Visus enim esset se tantum iactare, non dum cognitus, sed latenter id significat.

32.1.10 Non enim simpliciter dixit: Dabo tibi aquam, sed prius Iacob aqua neglecta suam laudat, a munerum natura dantium uolens differentiam ostendere, et quantum ipse patriarcham excelleret.

32.1.11 Nam si admiraris, inquit, patriarcham, quod hanc aquam dederit, inde ego longe meliorem tibi dedero, ea accoepta me quam Iacob maiorem confitearis1486: fol.67vb, necesse est. Si cum dicas: Nunquid maior es1470/1486/1530: est Iacob, quoniam hanc aquam dederit,1470/1486/1530: dederit?

32.1.12 si illa meliorem a me accoeperis, profecto me maiorem dixeris, intuere uerum mulieris iudicium, a re ipsa et de Christo et de patriarcha ferentis sententiam?1470/1486/1530: sententiam.

32.1.13 Verum non ita Iudaei, sed cum eiicientem eum uiderent daemonia, non modo patriarchae non praetulerunt, sed demonium habere dixerunt.

32.1.14 Samaritana autem secundum Christi uoluntatem, iudicat ab operibus scilicet. Hinc enim ipse iudicium requirit, dicens: Si non facio opera patris mei, nolite mihi credere. Si autem facio, et si mihi non creditis, operibus credite.

32.1.15 Sic mulier fide adducitur. Propterea cum audisset Iesus: Nunquid maior es patre nostro Iacob?1470/1486: Iacob: eo omisso1470: omissa de aqua sic loquitur: Omnis qui bibit ex hac aqua, sitiet iterum, et comparationem non accusandi, sed excellentiam demonstrandi gratia facit.

32.1.16 Non enim aquam illam uilem et negligendam dicit, sed naturam ostendit: Qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum.

32.1.17 Audiuit aquam uiuam mulier, sed primum non intellexit. Nam cum aqua uiua etiam sit1530: sit etiam quae semper scaturit, huiusmodi aquam Christum dixisse arbitrata est.

32.1.18 Ideo apertius ex utriusqueB: ex utriusque ex comparatione Iesus suae aquae praestantiam declarat: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum.

32.1.19 Hinc maxime et1486/1530: om. ex sequentibus excellentia dignoscitur. Horum enim nihil habet aqua, quam1470: quem sensu deprehendimus. Quid autem prosequitur?B: prosequitur. Sed aquam1470/1486/1530: aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam.

32.1.20 Sicut enim siquis fontem intus habeat, nunquam sitiret, ita qui hanc aquam habuerit. Credidit continuo mulier longe Nicodemo sapientior, sed et fortior.

32.1.21 Ille huiusmodi pluribus auditis neminem aduocauit, neque sibi confidit. Haec apostolico officio functa est, omnibus audita annuntians, et populum extra ciuitatem ad Christum aduocans ac trahens uniuersum.

32.1.22 Ille: Quomodo possunt haec fieri?1470/1486/1530: fieri: inquit,B: inquit? neque manifestum spiritus exemplum a Christo adductumB: aduentum accipit.

32.1.23 Mulier uero primum parumper haesitauit, mox non expectata confirmatione ad eius sermonem tanquam certum accipiendum properat.

32.1.24 Dicente enim Christo: Fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam, statim subdidit: Da mihi hanc aquam ut non sitiam, neque ueniam huc haurire.

32.2.1 Consydera, quaeso, quam paulatim ad uerae doctrinae altitudinem adducitur. Primum Iudaeum quendam legis transgressorem suspicata est.

32.2.2 Inde ut hoc crimen propulsauit, (Absurdum enim erat talem esse, qui tot bona comprehenderet.) audita aqua uiua, sensu perceptibilem existimauit.

32.2.3 Tandem spiritalem intelligens, credidit eiusmodi1530: huiusmodi aqua posse se tollere sitis necessitatem. Non tamen adhuc, quae nam esset intelligens, ambigebat. Et superius1470: supernis sensu perceptibilem credidit, certo tamen nesciebat.

32.2.4 Hinc autem diligentius intuens, nec eam penitus compraehendens. Da mihi, inquit, hanc aquam ut non sitiam, neque ueniam huc haurire. Primum patriarchae Christum praetulit, quod eo fonte non indigeret, si illam aquam acciperet.

32.2.5 Consydera quanto potiorem Christum duxeritB: dixerit. Hoc gratae et fidelis animae inditium ostendit, quam de Iacob opinionem haberet. Nouit meliorem. Mutauit sententiam.

32.2.6 Non tamen nimium credula mulier. Neque temere Christi uerba accoepit. Diligenter inuestigauit, nec incredula, neque pertinax. Quod rogando ostendit.

32.2.7 Atqui Iudaeis dixerat Christus: Qui comedit de carne mea, non esuriet, et qui credit in me1486: fol.68rb, non sitiet. Verum non modo non crediderunt, sed et scandalizati sunt. Mulier nulla perturbatione affecta immoratur et rogat.

32.2.8 Iudaeis inquit: Qui credit in me non sitiet, mulieri crassius: Qui biberit ex hac aqua non sitiet. Spiritalia nullo praescripta fine pollicebatur.

32.2.9 Ideo mulieris animum pollicitationibus erigens, adhuc sensibilibus immoratur, quoniam non dum spiritalia capere poteratB: om.. Nam si dixisset: Si credideris in me non sities, non utique intellexisset quid diceret.

32.2.10 SedB: Se qua nam gratia non his ad Iudaeos usus est uerbis? Quoniam multa signa uiderant, haec nullum, sed tantum uerba audierat. Propterea iam1470/1486/1530: iam suam demonstrat potestatem eius praedicando conditionem, et leniterB: leuiter reprehendendo, suam demonstrat potestatem1470/1486/1530: om..

32.2.11 Vade, inquit, uoca uirum tuum et ueni huc. Respondit mulier et dixit: Non habeo uirum. Dicit ei Iesus: Bene dixisti quia non habeo uirum1470/1486/1530: uirum non habeo. Quinque enim uiros habuisti, et nunc quem habes, non est tuus uir. Hoc uere dixisti. Dicit ei mulier: Domine, uideo quia propheta es tu.

32.2.12 Pape, quanta mulieris sapientia?1470/1486/1530: sapientia. Quam aequo animo reprehensionem passa est?1470/1486/1530: est. Et curB: cum non passa esset1470/1486/1530: om., dixerit quispiam? CurF: Cur? dic, quaeso. Nonne et Iudaeos saepe numero et grauius1470/1486/1530: grauiter increpuit?

32.2.13 Non idem est, et quae animo abscondita sunt, et rem clanculum commissam in medium proferre. Alterum enim solius dei est. Neque enim alius quispiam hominis mentem nouit, quam qui mentem habitat, alterum familiaribus cognitum.

32.2.14 Verum Iudaei reprehensi moleste ferunt, et dicente Iesu: Quid me quaeritis interficere?1470/1486/1530: interficere. non solum non admirantur quemadmodum mulier,

32.2.15 sed maledicunt ei et conuiciantur, dicentes: Daemonium habes. Quis te quaerit interficere?B: om. Atqui et ex aliis signis illum cognoscere poterant. Samaritana hoc duntaxat accoeperatB: acceperat. Quis te querit interficere, et non modo nihil maledicit, sed admiratur et stupet, et prophetam autumat. At grauius hanc quam illos reprehendit.

32.2.16 Hoc enim unius peccatum erat, illud commune pluribus. Neque ita communibus, ut propriis obiectis criminibus offendimur.

32.2.17 Et illi magnum quiddam1470/1486/1530: quid se facturos arbitrabantur1486: arbitrantur, si Christum perderent. Huius uero peccatum patebat omnibus. Non tamen aegre tulit, sed admiratione et stupore perculsa est.

32.2.18 Hunc ordinem et cum Nathanael seruauit. Non enim primumB: om. prophetauit. Neque dixit: Vidi te sub ficu, sed cum ille dixisset: Vnde me nosti? id respondit.

32.2.19 Volebat enim et miracula faciendi et prophetandi occasionem, ab iis1530: his qui ad ipsum se conferebant capere, ut magis sibi tribuerentur, et inanis gloriae suspitionem tolleret. Idem hoc in loco facit.

32.2.20 Nam si principio1470/1486/1530: primo eam, quod uirum non haberet, increpuisset, et graue uisum esset et superfluum. Sed nactus ab ea occasionem, recte omnia prosecutus est, et audientem mansuetiorem reddidit.

32.2.21 Et quomodo prosequitur orationem hanc, dicet quispiam: Vade, uoca uirum tuum?B: tuum. De dono1486/1530: domo sermo habebaturB: habebat et gratia humanam excedente1530: accedente naturam.

32.2.22 Instabat mulier, et eam efflagitabat. Dicit Iesus: Vade, uoca uirum tuum, quasi opus esset cum eo communicare. Illa accipiendi cupida putans hominem alloqui, ut suam celaret turpitudinem. Non habeo, inquit, uirum.

32.2.23 Hinc nactus occasionem Christus tempori eam reprehendit, utrunque explicans et quot uiros habuerit, et quem in praesentia celabat.

32.2.24 Quid ad hoc mulier? Non aegre tulit, non abiit, non in contumeliam accoepit, sed magis admiratur et perstat. Video enim, inquit, quia propheta es tu.

32.2.25 Et intuere eius prudentiam, non e uestigio in ciuitatem accurrit, sed obstupescens consyderat. Video, inquit, hoc est, uideris mihi propheta esse.

32.2.26 Quod cum opinaretur, non amplius terrena rogat, non bonam corporis ualitudinem, non pecunias, non opes, sed tantum doctrinam.

32.2.27 Patres nostri, inquit, in monte hoc adorarunt, Abraam significans, qui filium illuc oblaturus duxisse dicitur: Et quomodo uos dicitis, quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet?

32.3.1 Animaduertis enim quam breui altiora aggreditur.1470/1486/1530: aggreditur? Nam cui modo de sedanda siti cura erat, iam doctrinae praecepta perquirit. Christus autem non soluit quaestionem1470/1486/1530: om.. Neque enim hoc ei propositum erat, sed simpliciter respondet.

32.3.2 Altius tamen mulieris animum erigit, non tamen prius quam se prophetam profiteretur, ut maiorem uerbis suis fidem faceret, ne amplius illa dubitaret.

32.3.3 Pudeat igitur nos et erubescamus. Quinque uirorum mulier et Samaritana, tantam1470: tantum in discendo adhibet diligentiam, ut neque diei tempore, neque aliis occupationibus a Iesu doctrina abduceretur.

32.3.4 Nos uero non modo nihil ad diuinarum rerum eruditionem inquirimus, sed in omnibus secure, et eodem modo afficimur. Propterea omnia negligimus.

32.3.5 Quis nostrum, quaeso, repetita domo aliquod Christiano dignum opus aggreditur? Quis scripturarum sensus perscrutatur? Nemo sane, sed alueolos et talos frequenter inueniemus, libros quam rarissimos,

32.3.6 quos si qui habent, ac si non haberent, clausos in scriniis1470: ius criniis seruant, uel omne suum studium in membranarum tenuitate, in litterarum characteribus quam pulcherrimis1486: pulcherrimus consumunt,

32.3.7 non ut legant, non ut usum inde aliquem consequantur, sed ut diuitias, ut ambitionem ostentent. In his student, tanta est inanis gloria.

32.3.8 Nullum ambitiosum audio, qui librum intelligat, sed aureas tantum litteras admiraturB: admiratus. Quid, quaeso, hoc lucri?

32.3.9 Non propterea nobis scripturae datae sunt, ut in libris duntaxat habeamus, sed cordi insculpamus. Itaque haec librorum possessio Iudaicae ambitionis est, quibus in litteris praecoepta data sunt,

32.3.10 nobis non ita, sed in tabulis cordis carneis. Non autem libros comparari prohibeo, sed admoneo, et maiorem in modum rogo, ut eos comparemus, ita tamen ut et litteras et sensus frequenter animo repetamus, ut hoc pacto mundus efficiatur.

32.3.11 Nam si in quacunque domo Euangelium est, illuc diabolus ingredi non audet, quanto minus animam ei assiduis lectionibus familiarem, neque daemon, neque peccatum attinget?

32.3.12 Sanctifica igitur animam, sanctifica corpus, hoc continget, si euangelium semper et animo habueris et lingua. Quod si linguae obscenitas animam coinquinat, si daemonas1470/1486/1530: demones uocat, perspicuum est, spiritali lectione eam sanctificari, et gratiam spiritus sancti affatim infundi.

32.3.13 Diuini cantus sunt scripturae1470/1486/1530: scriptura, hinc nobis et animae nostrae affectibus remedium petamus. Cuius utilitatem si intueremur, ei incredibili1530: incredibili ei attentione uacaremus. Haec ego frequenter dico.

32.3.14 An non per quam absurdum est, ut fori homines aurigarum, et saltatorum nomina, genera, ciuitates, actiones, mores, nec non equorum uirtutem, et quid singuli possint, memoriter teneant. Qui autem huc se conferunt, omnium penitus ignari discedant?1470/1486/1530: discedant. Immo et librorum suorum numerum ignorant.1470/1486: ignorant?; 1530: ignorent.1470/1486: ignorant?; 1530: ignorent.

32.3.15 Quod si uoluptatis gratia illa prosequerisB: consequeris, longe maiorem in his ostendam. Quid enim iucundius, quaeso, quid mirabilius,1470/1486/1530: mirabilius? hominem ne cum homine, an cum diabolo hominem spectare certantem? et corpus cum incorporea potentia congredi?1470/1486/1530: congredi: et genus suum uictoriam referens intueri?B: intueri.

32.3.16 HasB: Hac pugnas, haec certamina contemplemur. Haec, inquam, quae imitari et pulcherrimum et utilissimum est. In quibus coronam accipere licet, non in illis quorum emulatio ignominiosa est.

32.3.17 Illam cum daemonibus pugnam, hanc cum angelis et angelorum domino spectabis. Dic, quaeso, si tibi regum et principum consessu spectaculis adesse liceret, nonne tibi honorificum1470/1486: honoricum duceres?

32.3.18 Huc ubi cum angelorum rege diabolum deuinctis post tergum manibus, et conatibus suis nihil praeualentem spectare licet, non curris, et incredibili uoluptate hoc spectaculum non prosequeris?1470/1486: prosequeris. Et quo nam pacto hoc fiet? inquies.B: fiet. inquies; 1470/1486/1530: fiet. inquies?B: fiet. inquies; 1470/1486/1530: fiet. inquies?

32.3.19 Si librum in manibus frequenter habueris. Illic enim diaboli fossas, longa curricula, laqueos, captiones, artem deprehendesB: deprehendens; 1486/1530: deprehendisB: deprehendens; 1486/1530: deprehendis. Inde et pugnare cum eo, et superare didiceris. Daemonum sunt, non hominum saecularia spectacula.

32.3.20 Quare uos, hortor, ut a Satanae festis abstineatis. Nam si in idolorum templis nefas est ingredi, longe magis in daemonum solemnitatibus.

32.3.21 His ego uos frequenter admonitionibus obtundo, dum aliquid proficiam. Mihi quidem non molestum est, inquit1530: inquam, uobis autem securum. Neque grauis uobis sit oro hortatio mea.

32.3.22 Nam si grauiter ferendum esset, mihi potius esset, qui non auditus in hoc uobisF: om. saepe numero consessu, uerba facio, quam uobis, qui tantum aures adhibetis, nunquam proficitis.

32.3.23 Sed absit, ut uobis molestus sim, sed hac culpa uacui spectaculo spiritali digniB: dum, futura gloria perfruamini. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1470/1486/1530: secula seculorum Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY