32.1.14 Mulier autem non sic, sed hinc fert sententiam unde Christus uult ab operum demonstratione. Etenim et ipse discere eos uoluit dicens: Si non facio opera patris mei, non credite michi. Si uero facio et si michi non creditis, operbus credite.
32.1.14 Samaritana autem secundum Christi uoluntatem, iudicat ab operibus scilicet. Hinc enim ipse iudicium requirit, dicens: Si non facio opera patris mei, nolite mihi credere. Si autem facio, et si mihi non creditis, operibus credite.
32.1.14 Samaritana autem secundum Christi voluntatem iudicat, ab operibus scilicet: hinc enim ipse iudicium requirit, dicens: Si non facio opera patris mei, nolite mihi credere: si autem facio, et si mihi non creditis, operibus credite.
32.1.14 Mulier vero non sic, sed inde fert sententiam, unde Christus volebat; ex ipsa nempe operum demonstratione: nam et ipse quoque inde fert judicium dicens: Si non facio opera Patris mei, nolite mihi credere: si autem facio, etsi mihi non creditis, operibus credite.