Commentarius
[Homilia XXXII.]
32.1.1 Respondit Jesus et dixit ei: Omnis qui bibit ex hac aqua, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum: sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
32.1.2 Spiritus gratiam Scriptura modo ignem, modo aquam appellat, non substantiae, sed operationi indicandae haec apta nomina esse demonstrans. Non enim ex diversis substantiis constat Spiritus, cum invisibilis et unius generis sit.
32.1.3 Alterum certe Joannes significat cum dicit: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne; alterum vero Christus, Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae; hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant.
32.1.4 Ita et mulierem alloquens Spiritum vocat aquam: Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sic Spiritum vocat, ignem, ut vim fervoremque gratiae, et peccatorum perniciem significet; aquam, ut purificationem refrigeriumque per illam excipientibus animis partum indicet.
32.1.5 Et jure quidem. Nam tamquam hortum, fructiferis semperque virentibus arboribus comantem; sic studiosam animam exornat, neque moeroris, neque satanicarum insidiarum sensum capere sinit; quippe quae ignita maligni tela facile exstinguat.
32.1.6 Tu vero mihi Christi sapientiam consideres velim, quam leniter mulierculam erigat. Neque enim a principio dixit illi, Si scires quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere.
32.1.7 Sed postquam occasionem illi praebuerat, ut se Judaeum vocaret et accusaret, criminationem depellens hoc dicit.
32.1.8 Cum vero dixisset, Si scires quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, forsitan petiisses ab eo, et magnis promissionibus eo induxisset illam ut patriarchae mentionem faceret, sic mulieri oculos mentis aperuit.
32.1.9 Deinde illa reponente, Numquid tu major es patre nostro Jacob? Non dixit, etiam, major sum. Nam visus fuisset id se jactando dicere, cum nulla adhuc esset rei demonstratio.
32.1.10 Per ea autem quae dicit, ad illud praeparat. Non enim simpliciter dicit, dabo tibi aquam; sed postquam de Jacob tacuit, quod suum erat extulit, a natura doni personarum differentiam per munerum discrimen declarans, necnon suam supra patriarcham excellentiam.
32.1.11 Si miraris, inquit, quod ille hanc aquam dederit, si longe meliorem tibi dedero, quid dices? Jam prius pene confessa es me Jacobo majorem esse, cum sciscitando dixisti, Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui meliorem promittas aquam?
32.1.12 Si illam acceperis aquam, tunc me plane majorem confiteberis. Viden’ mulieris judicium sine ulla acceptione, quae ex rebus ipsis et de patriarcha et de Christo fert sententiam?
32.1.13 Verum non ita Judaei: cum viderent enim illum daemonia ejicientem, daemoniacum ipsum vocabant, nedum patriarcha majorem dicerent.
32.1.14 Mulier vero non sic, sed inde fert sententiam, unde Christus volebat; ex ipsa nempe operum demonstratione: nam et ipse quoque inde fert judicium dicens: Si non facio opera Patris mei, nolite mihi credere: si autem facio, etsi mihi non creditis, operibus credite.
32.1.15 Sic et mulier ad fidem adducitur; quapropter cum audisset, Numquid major es patre nostro Jacob? omisso Jacobo, de aqua loquitur his verbis, Omnis qui bibet ex hac aqua, sitiet iterum, et comparationem, missa accusatione, ex praecellentia facit.
32.1.16 Non dicit enim, haec aqua nihil est, omniaque despicienda; sed illud profert quod ipsa natura testatur: Omnis qui bibit ex hac aqua, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum.
32.1.17 Jam audierat aquam vivam mulier, sed non intellexerat. Quia enim aqua viva dicitur, quae perennis est et semper scaturit, non praecisa scaturigine, de hac intelligendum mulier putabat.
32.1.18 Ideo clarius id illi deinceps aperit, et ex comparatione ejus excellentiam demonstrans ita pergit: Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternam.
32.1.19 Sic, ut dixi, excellentiam ostendens, necnon ex sequentibus: horum quippe nihil habet vulgaris aqua. Quid vero sequitur? Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
32.1.20 Sicut enim qui fontem intus habet, nunquam sitiet; sic nec ille qui hanc aquam habuerit. Statimque mulier credidit, multo sapientior Nicodemo; nec modo sapientior, sed et fortior.
32.1.21 Ille namque multis auditis hujusmodi, nec alium quempiam advocavit, neque ipse fiduciam habuit: haec vero, apostolico fungitur officio, omnibus annuncians, omnes ad Jesum advocans, totamque civitatem ad illum pertrahens.
32.1.22 Ille audito Christo dixit, Quomodo possunt haec fieri? ac cum Christus clarum exemplum venti attulisset, neque ita sermonem admisit.
32.1.23 Secus autem mulier: sed primo dubitabat, deinde vero non tanta adhibita cautela, sed quasi latam sententiam dicta excipiens, ad rem accipiendam statim fertur.
32.1.24 Quia enim Jesus dixerat, Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam; statim ait mulier, Da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
32.2.1 Viden’ quomodo paulatim ad dogmatum culmen deducatur? Primo putavit illum transgressorem quempiam Judaeum esse.
32.2.2 Deinde quia hanc ille criminationem depulit; non decebat enim eum qui illam edocturus erat, suspectum esse; cum audisset aquam vivam, putavit de sensili aqua hoc dici.
32.2.3 Demum cum audisset ea quae dicebantur esse spiritualia, credidit quidem posse illam aquam pellere sitim, nec tamen quid illa esset sciebat; sed adhuc dubitabat: putabat certe haec sublimiora esse, quam ut sensu percipi possent; sed non prorsus id quid esset noverat.
32.2.4 Nunc certe melius videbat, neque tamen totum percipiebat: nam ait, Da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. Jam illum Jacobo praeferebat. Non hoc fonte opus habeo, si a te aquam illam accipiam.
32.2.5 Viden’ quomodo illum Patriarchae anteponat? Hoc probi animi indicium est. Ostendit quam de Jacobo opinionem haberet: vidit Jacobo meliorem, neque prima illa opinione retenta fuit.
32.2.6 Non ergo facile mulier credidit, neque temere dicta recepit, quae tanta accuratione quaesivit; neque etiam immorigera vel contentiosa fuit. Idque ex petitione sua demonstravit.
32.2.7 Atqui Judaeis dixit Christus: Qui comederit de carne mea, non esuriet; et qui credit in me, non sitiet unquam; sed non modo non crediderunt, sed etiam scandalizati sunt. Haec mulier contra exspectat et petit.
32.2.8 Judaeis ille dicebat, qui credit in me, non sitiet; mulieri vero non ita, sed rudiore modo, Qui biberit ex hac aqua, non sitiet. Promissio namque erat spiritualium rerum, non visibilium.
32.2.9 Ideo mulieris animum pollicitationibus erigens, adhuc sensibilibus immoratur, quod illa nondum posset spiritualia accurate comprehendere. Nam si dixisset, Si credideris in me, non sities; illa non intellexisset, cum non nosset quis esset ille se alloquens, nec de qua siti ageretur.
32.2.10 Cur autem non ita Judaeis loquutus est? Quia illi multa signa viderant, illa vero nullum; sed verba primum audierat. Ideo per prophetiam deinceps vim suam ostendit, nec statim arguit illam.
32.2.11 Sed quid dicit? Vade, voca virum tuum, et veni huc. Illa vero dicit, Virum non habeo. Dicit ei Jesus, Bene dixisti, Virum non habeo: quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti. Dicit ei mulier, Domine, video quia propheta es tu.
32.2.12 Papae, quanto mulieris philosophia! Quam mansuete reprehensionem admittit! Cur, inquies, non admisisset? Nonne saepe Judaeos acrius redarguit?
32.2.13 Non enim paris virtutis est mentis secreta in medium adducere, et rem clam peractam revelare. Illud enim Dei tantum est, cum nemo novit, nisi is qui id in mente habet; alterum vero saltem familiaribus notum est.
32.2.14 Attamen Judaei se reprehensos esse indigne ferunt. Sed illo dicente, quid me quaeritis interficere? non modo non admirantur, ut mulier illa; sed etiam convitiis et contumeliis afficiunt; etiamsi aliorum signorum argumenta haberent: haec autem hoc unum tantum audierat.
32.2.15 Attamen illi non modo non mirati sunt, sed etiam probro affecerunt dicentes, Daemonium habes, quis te quaerit interficere? Haec vero non modo non convitiatur, sed miratur et obstupescit, prophetamque opinatur esse; etsi acrius hanc reprehendat, quam illos.
32.2.16 Hoc enim peccatum unius ipsius erat; illud vero omnibus commune. Non autem ita morderi solemus de communibus delictis, ut de propriis.
32.2.17 Et illi quidem magnum quidpiam se perficere putabant, si Christum interficerent: mulieris vero facinus malum esse apud omnes in confesso erat. Attamen non aegre tulit mulier, sed obstupuit mirataque est.
32.2.18 Eodem quoque modo cum Nathanaele Christus se gessit. Non primum prophetiam induxit, neque dixit. Vidi te sub ficu; sed cum ille dixisset, Unde me nosti? id respondit.
32.2.19 Volebat enim miracula et prophetias ab illis incipere qui ad ipsum accedebant, ut et magis illos sibi conciliaret, et vanae gloriae suspicionem effugeret. Hoc ipsum hic agit.
32.2.20 Existimabat enim molestum et superfluum fore, si eam statim accusaret dicendo, Virum non habes. Illud vero corrigere post acceptam ab eadem ipsa occasionem, certe consentaneum erat, et audientem mansuetiorem reddebat.
32.2.21 Et quaenam illa consequentia, inquies, dicere, Vade, voca virum tuum? De dono agebatur et de gratia humanam naturam superante.
32.2.22 Instabat mulier flagitans, et dixit ei, Voca virum tuum; subindicans illum quoque horum participem esse debere. Illa accipiendi cupida, suam celat turpitudinem, seque hominem alloqui putans ait, non habeo virum.
32.2.23 Hinc occasionem captans Christus opportune illam reprehendit, utrumque accurate explicans: nam priores omnes numeravit, et hunc occultum revelavit.
32.2.24 Quid ergo mulier? non aegre tulit, non illo relicto fugit, non id contumeliam esse putavit, sed magis admiratur, magis perseverat; nam ait, Video quia propheta es tu.
32.2.25 Ejus vero prudentiam perpende. Non statim accurrit, sed adhuc considerat et miratur. Illud enim, Video, id est, videris mihi propheta esse.
32.2.26 Deinde quia hoc suspicata erat, nihil terrenum interrogat, non de valetudine corporis rogat, non de opibus, non de divitiis; sed de dogmatibus statim.
32.2.27 Quid enim dicit? Patres nostri in monte hoc adoraverunt, Abraham significans, quem filium eo adduxisse dicebant: Et quomodo vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet?
32.3.1 Viden’ quam mente sublimior evaserit? Nam illa cui de sedanda siti cura erat, jam de dogmatibus interrogat. Quid ergo Christus? Non solvit quaestionem. Non enim hoc curabat, ut ad omnia accurate responderet; id quippe supervacaneum fuisset.
32.3.2 Sed rursus mulierem ad majorem sublimitatem ducit; nec prius illa tractat, quam mulier confessa esset ipsum esse prophetam, ut majorem postea dictis fidem haberet. Quae enim hoc crederet, non ultra de dictis dubitatura erat.
32.3.3 Pudeat ergo nos, et erubescamus. Mulier quae quinque viros habuerat, Samaritana, tantum doctrinae addiscendae studium habet, nec hora diei, nec aliud quodvis officium vel negotium illam ab hujusmodi quaestione abducit:
32.3.4 nos autem non modo de dogmatibus non interrogamus, sed in omnibus socordes ignavique sumus. Ideo omnia negliguntur.
32.3.5 Quis vestrum, quaeso, domi christianum librum arripit, dicta examinat, aut Scripturam scrutatur? Nemo sane; sed talos et cubos apud plerosque inveniemus, libros nusquam, vel apud paucos certe.
32.3.6 Hi vero perinde affecti sunt, atque ii qui non habent, qui ligatos vel prorsus in scriniis depositos servant, omneque studium ponunt in membranarum tenuitate, aut in literarum pulcritudine, neglecta lectione.
32.3.7 Neque enim ad utilitatem quampiam illos acquirunt, sed ut opulentiam suam ambitiose ostentent. Tantus est inanis gloriae fastus.
32.3.8 Neminem audio id ambire ut libros intelligat; sed potius se libros habere jactant aureis literis scriptos. Et quid, quaeso, hinc lucri provenit?
32.3.9 Non enim propterea datae nobis sunt Scripturae, ut illas in libris tantum habeamus; sed ut in cordibus insculpamus. Certe haec librorum possessio, Judaicae ambitionis est, cum videlicet praecepta literis solum mandantur.
32.3.10 Nobis utique non ab initio sic lex data fuit, sed in tabulis cordis carnalibus. Haec vero dico, non quod libros comparare prohibeam, imo id laudo, et ut fiat exopto; sed velim eorum et dicta et sensa ita1862: ita et sensa in animis nostris versari, ut ii scriptorum intelligentia purgentur.
32.3.11 Nam si domum ubi Evangelium est adire non audet diabolus; multo minus ad animam Evangelicis imbutam sententiis accedere aut daemon aut peccatum audebit.
32.3.12 Sanctifica igitur animam tuam, sanctifica corpus: haec semper in corde et in lingua verses. Nam si turpia verba inquinant, et daemonas1862: daemones evocant; palam certe est lectionem spiritualem sanctificare et spiritualem gratiam attrahere.
32.3.13 Scripturae divina sunt cantica. Cantemus ergo intra nos ipsos, ac morbis animae haec remedia adhibeamus. Si sciremus enim ea quae leguntur, magno illa studio audiremus. Haec semper dico, nec finem dicendi faciam.
32.3.14 Annon absurdum fuerit, si dum homines in foro sedentes, aurigarum et saltatorum nomina, genus, urbes, industriam; imo equorum virtutem aut vitia narrant: illi qui huc conveniunt, eorum quae hic aguntur nihil sciant, imo ipsum librorum numerum ignorent?
32.3.15 Si enim voluptatis causa illa percipias, ostendam tibi hinc majorem decerpi voluptatem. Quid enim, quaeso, suavius? quid mirabilius? An hominem cum homine luctantem cernere, an hominem cum diabolo pugnantem, et corpus cum incorporea potestate congrediens et superans?
32.3.16 Has pugnas contemplemur; has, inquam, quas imitari decorum utileque est, quas qui imitantur, coronam accipiunt: non autem illas, quarum studium ignominiam parit imitantibus.
32.3.17 Illam enim pugnam, cum daemonibus aspicies, si aspexeris; hanc cum Angelis et Angelorum Domino. Dic enim mihi, si liceret tibi cum principibus ac regibus sedentem spectaculis frui, annon illud valde honorificum putares?
32.3.18 Hic vero cum rege Angelorum videns diabolum a dorso correptum, reluctantem ac vincere frustra conantem, annon curris ad hoc spectaculum? Et quomodo, inquies, possunt haec fieri?
32.3.19 Si librum prae manibus habeas. In illo namque videbis, et fossas et longa curricula, et captandi ansas, et justi artificium. Haec si spectacula intueare, disces certandi modum, et daemonas superabis.
32.3.20 Illa vero spectacula, daemonum sunt celebritates, non hominum theatra. Nam si in idolorum templum non licet ingredi; multo minus licet in Satanicam celebritatem.
32.3.21 Haec dicere et agitare non desinam, donec vos mutatos videro. Nam haec dicere, Mihi quidem non pigrum, inquit, vobis autem tutum est. Ne igitur admonitionem aegre feratis.
32.3.22 Nam si graviter ferendum, mihi potius esset, qui non audior, quam vobis qui semper auditis, nunquam autem obtemperatis.
32.3.23 Sed absit ut semper vos accusare cogar; faxit Deus ut hac turpitudine liberati, spirituali spectaculo dignemini, et futura gloria fruamini: gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri gloria unaque Spiritui sancto in saecula saeculorum, amen.