PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

32.2.20 Nam hoc quidem id est antecedenter redarguere quoniam uirum non habes? Videretur honerosum esse et superfluum. Hoc autem id est ab ipsa accipientem causam hec omnia dirigere et ualde consequens erat et audientem mitiorem esse operatus est.
CLOSE
Griffolini

32.2.20 Nam si principio1470/1486/1530: primo eam, quod uirum non haberet, increpuisset, et graue uisum esset et superfluum. Sed nactus ab ea occasionem, recte omnia prosecutus est, et audientem mansuetiorem reddidit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

32.2.20 Nam si primo eam quod virum non haberet, increpuisset, et graue visum esset, et superfluum: sed nactus ab ea occasionem, recte omnia prosecutus est, et audientem mansuetiorem reddidit.
CLOSE
Montfaucon

32.2.20 Existimabat enim molestum et superfluum fore, si eam statim accusaret dicendo, Virum non habes. Illud vero corrigere post acceptam ab eadem ipsa occasionem, certe consentaneum erat, et audientem mansuetiorem reddebat.