Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)
Omelia XXXII (fol.56ra-57vb)
32.1.1 Respondit Ihesus et dixit: Omnis qui bibit ex hac aqua, sitiet iterum. Qui uero biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in eternum. Sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aque salientis, in uitam eternam.
32.1.2 Spiritus gratiam quandoque quidem scriptura ignem, quandoque uero aquam uocat ostendens quoniam non substantie sunt hec nomina representatiua sed actionis. Neque enim ex differentibus consistit substantiis spiritus inuisibilis et uniformis existens.
32.1.3 Igitur hec quidem Iohannes ostendit ita dicens: Ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni. Illud uero Christus dicit: Flumina ex uentre eius fluent aque uiuentis. Hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant.
32.1.4 Iam et mulieri loquens, idem dicit nunc. Quicumque biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in eternum. Et quid utique unquam ita spiritum dixit? Per ignis quidem appellationem, ut erectum quidem et calidem gratie et consumptiuum peccatorum enignatice insinuet. Per aque uero nuncupationem, ut purgamentum quod est ex ipso et multum refrigerium suscipientibus eum mentibus ostendit decenter.
32.1.5 Velut enim quoddam pomerium omnimodum arboribus uegetatum, fructiferis et semper uiridibus ita animam construit auidam, neque tristiciam neque satannicas concedens sentire insidias, seu facile extinguens pernitiosi ignea tela.
32.1.6 Tu autem intuere Christi sapientiam, qualiter quiescibiliter reducit mulierem. Non enim in primis dixit. Sed scires quis est qui dicit tibi da michi bibere.
32.1.7 Sed quando ei occasionem tribuit, Iudeum eum uocare uocare et sub accusationem duxit expellens accusationem, tunc hoc dicit.
32.1.8 Dicens autem si scires quis est qui dicit da michi bibere tu utique petisses eum et cogens in magna promittendo meminisse patriarche, ita dat mulieri perspicere.
32.1.9 Deinde redicere illa an tu maior es patre nostro Iacob. Non dixit utique maior sum. Videretur enim gloriari solum demonstratione nondum apparente.
32.1.10 Per ea uero que dicit, hoc construit. Etenim non simpliciter dixit: Dabo tibi aquam, sed prius destruens quod Iacob, tunc eleuat quod sui ipsius a natura eorum que dantur medium personarum quantum et differentiam eorum qui dant et superhabundantiam que ad patriarcham ostendere uolens.
32.1.11 Si enim mirificas Iacob ait qui hanc dedit aquam, si multo hac potiorem; dabo tibi quid dices? Preassumens maiorem confessa eius esse me quam Iacob in re inferendo, an maior es tu Iacob, quoniam promittis meliorem aquam dare;
32.1.12 si susceperis illam aquam, omnino confiteberis maiorem me esse. Vides iudicium incorruptibile, mulieris a rebus ipsis iudicantis et patriarche et Christo?
32.1.13 Sed non Iudei ita. Sed et demones uidentes eicientem eum, non solum patriarcha non dixerunt eum maiorem, sed et demonium habentem uocabant.
32.1.14 Mulier autem non sic, sed hinc fert sententiam unde Christus uult ab operum demonstratione. Etenim et ipse discere eos uoluit dicens: Si non facio opera patris mei, non credite michi. Si uero facio et si michi non creditis, operbus credite.
32.1.15 Ita et mulier ad fidem adducitur. Propterea et ipse audiens an et tu maior es patre nostro Iacob, Iacob dimittens de aqua disputat dicens: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum. Et comparationem non ab accusatione sed ex supereminentia facit.
32.1.16 Non enim dicit quoniam aqua hec nichil est, neque quoniam uilis et contemptibilis, sed id quod et natura testatur, hoc ponit: Omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum. Qui autem bibit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in eternum.
32.1.17 Audiuit aquam uiuentem mulier ante hoc, sed non intellexit. Quia enim et aqua uiuens est que perhempnis et semper manans dicitur, meatibus non abscisis, hoc extimauit mulier dici.
32.1.18 Propter hoc itaque manifestius ei de reliquo quod dicebat, constituens et a comparatione supereminentiam faciens, induxit dicens: Quicumque biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in eternum.
32.1.19 Propter hoc ut dixi ostendens supereminentiam et per ea que deinceps dicta sunt. Horum autem nichil habet sensibilis aqua. Que autem sunt que deinceps? Fiet in eo fons aque salientis in uitam eternam.
32.1.20 Quemadmodum enim qui fontem habet interpositum, nequaquam assumetur a sui unquam. Ita et qui aquam habet. In quo et credit continuo mulier multum sapientior Nichodemo apparens. Non sapientior uero solum, sed et humilior.
32.1.21 Nam ille quidem infinita talia audiens, neque alium aliquem in hoc rogauit, neque alius propalatus est. Hec uero apostolicas demonstrauit res, omnibus euangelizans et uocans ad Ihesum, et ciuitatem integram trahens extra ad eum.
32.1.22 Et ille quidem audiens dicebat: Qualiter possunt hec fieri? Et Christo ponente exemplum manifestum quod uenti. Neque ita hunc talem sermonem suscepit.
32.1.23 Mulier autem non ita. Sed primum quidem apporiabatur post ea uero non constructione suscipiens sermonem, sed in negationis ordine ad susceptionem confestim properat.
32.1.24 Quia igitur dixit Christus: Fiet in eo fons aque salientis in uitam eternam. Vide quid confestim ait mulier: Domine, da michi hanc aquam ut non sitiam, neque ueniam huc haurire.
32.2.1 Vides qualiter paulatim ad dogmatum altitudinem reducitur? Nam primum quidem extimauit eum iniquum quemdam esse Iudeum.
32.2.2 Deinde quia hanc reppulit accusationem. Oportebat enim non esse per causam susceptam que ei talia resonare debebat. Audiens aquam uiuentem, suspicata est de sensibili hoc dici.
32.2.3 Postea discens de reliquo quoniam spiritualia erant que dicebantur. Credidit quidem quoniam potest ea aqua destruere sitis necessitatem. Nondum autem que est hec sciebat. Sed adhuc querebat superiorem quidem eam sensibilibus esse existimans.
32.2.4 Hic rursus apertius perspiciens non tamen adhuc omne uidens. Da michi, ait, hanc aquam ut non sitiam neque ueniam huc haurire. Interim prehonorauit eum Iacob et quasi hoc enigmatice ostendit per ea que petiit. Non indigebo de reliquo hoc fonte si suscepero a te aquam illam.
32.2.5 Vides qualiter eum preponit patriarche? Hoc est anime deuote. Ostendit quam magnam habebat circa Iacob opinionem. Vidit meliorem et detenta est apud assumptionem.
32.2.6 Neque igitur facilis mulier. Qualiter enim? Non suscipiens simpliciter que dicebantur, sed cum multa certitudine querens? Neque insuasibilis neque in altercabilis et hoc ostendit a petitione.
32.2.7 Et nimirum et Iudeis dixit quandoque. Quicumque comederit ex carne mea, non esuriet. Et qui credit in me, non sitiet; et non solum non crediderunt sed et scandalizati sunt. Mulier autem nichil tale passa est, sed et expectat et petit.
32.2.8 Igitur Iudeis quidem dicebat: Qui credit in me non sitiet. Mulieri uero non ita, sed grossius. Qui bibit aqua hac non sitiet. Promissio enim erat spiritualium et non determinatarum rerum.
32.2.9 Propterea et eleuans eius intellectum promissionibus adhuc sensibilibus immoratur uerbis. Propterea quia nondum poterat capere spiritualium certitudinem. Si enim dixisset quoniam si credideris in me non sities, nequaquam intellexisset quod dictum esset, nesciens quis est qui loquitur.
32.2.10 Neque de qua siti dicebat. Cuius igitur gratia non et in Iudeis hoc fecit? Quoniam illi quidem multa signa uiderant hec autem signum quidem uidit nullum. Verba uero hec audiuit primum. Propterea de reliquo pro prophetiam reuelat uirtutem suam, et non statim inducit redargutionem.
32.2.11 Sed ita qualiter dicit: Vade uoca uirum tuum et ueni huc. Hec autem respondit: Non habeo uirum. Dicit ei Ihesus: Benedixisti quia uirum non habeo. Quinque enim uiros habuisti, et nunc quoniam habes non est tuus uir, hoc uere dixisti. Dicit ei mulier: Domine, contemplor quoniam propheta es tu.
32.2.12 Pape, quanta mulieris est philosophia, qualiter humiliter redargutionem suscipit? Qualiter enim debebat ait? Propter quid dic michi. Nonne et Iudeos redarguens multociens et isto maius dixit?
32.2.13 Non enim est par ea que in mente ineffabilia in medium ducere et rem fientem occulte manifestam facere. Nam hoc quidem dei solum est et nullus alius nouit, qua qui in mente habet. Hec autem qui communicant, omnes sciunt.
32.2.14 Sed tamen redarguti, non ferunt mansuete. Sed dicente, quid me queritis interficere? non solum non admirantur ut mulier, sed et conuiciantur et iniuriantur. Et nimirum illi quidem et ab aliis signis habebant demonstrationem.
32.2.15 Hec autem nunc solum non admirati sunt dicentes: Demonium habes, quis te querit interficere? Hoc autem non solum non conuiciatur, sed et admiratur et stupet et prophetam suspicatur esse. Et nimirum magis uti redargutio hec mulierem tetigit illam illa.
32.2.16 Nam hoc quidem huius solius peccatum erat, illud uero commune. Non ita uero in communibus ut propriis mordemur.
32.2.17 Et illi quidem magnum quid extimabant dirige sed Christum interficerent. Quod autem erat mulieris, in confessionem uenerat apud omnes esse pernitiosum. Sed tamen non anxiata est mulier, sed stupuit et admirata est.
32.2.18 Sed et in Nathanaele hoc idem fecit Christus. Non enim antecedenter prophetiam induxit, neque induxit primum, neque dixit: Vidi te sub ficii. Sed quando ille dixit: Vnde me cognoscis? Tunc hoc induxit.
32.2.19 Volebat enim et miraculorum et predicationum principia ab ipsis accipere qui accedebant ad eum, ut et familiares fierent hiis que fiebant magis ipsi et uane gloriandi effugiat suspicione, hec utique et hic facit.
32.2.20 Nam hoc quidem id est antecedenter redarguere quoniam uirum non habes? Videretur honerosum esse et superfluum. Hoc autem id est ab ipsa accipientem causam hec omnia dirigere et ualde consequens erat et audientem mitiorem esse operatus est.
32.2.21 Et qualis consequentia, ait, est dicere: Vade uoca uirum tuum? Maxima et qualiter? Vide de dono erat sermo et gratia superexcedente humanam naturam.
32.2.22 Quia igitur instabat mulier querens accipere, dicit ei Ihesus quasi ostendens quoniam illum oportet communicare hiis. Hec autem festinans accipere et occultans rei turpitudinem, et adhuc extimans ad hominem loqui, ait: Non habeo uirum.
32.2.23 Hec audiens Christus, opportune de reliquo inducit redargutionem, utraque cum certitudine dicens. Nam et priores omnes numerauit, et eum qui nunc occultabatur redarguit.
32.2.24 Quid igitur mulier? Non anxiata est neque dimittens fugit, neque contumeliam rem estimauit esse, sed admiratur magis eum et immoratur magis. Ideoque et inducit: Domine, contemplor quoniam propheta es tu.
32.2.25 Et uide eius prudentiam. Neque hic mox cucurrit. Sed adhuc circumintuetur eum. In hoc enim id est contemplor, hoc est ostendentis. Ostenderis michi propheta esse.
32.2.26 Deinde quia hoc suspicata est, nichil mundanum. Neque ita eum interrogauit. Non enim de corporis sanitate non de pecuniis, non de diuitiis, sed de dogmatibus confestim.
32.2.27 Induxit enim. Patres nostri adorauerunt in monte hoc eos qui cura Abraham dicens. Etenim illic aiunt filium suum obtulisse. Et qualiter uos dicitis quoniam Iherosolimis est locus ubi oportet adorare?
32.3.1 Vides qualiter excelsior mente, facta est? Que enim eo ut non molestaretur in sitiendo sollicita erat? Et pro doctrinis interrogat de reliquo. Quid igitur Christus? Non soluit questionem confestim. Non enim hoc ei erat studium ad ea que dicebantur simpliciter respondere.
32.3.2 Sed interim protrahit ducens mulierem rursus ad maiorem altitudinem. Quo circa non prius ei de hiis loquitur donec confessa est quoniam propheta est. Vt cum multa habitudine audiat de reliquo ea que dicuntur. Que enim hoc suasa est, non adhuc de reliquo de hiis que dicentur dubitare haberet.
Morale xxxii. De eo quod oportet legere diuinas scripturas et de eo quod oportet abstinere a theatris.
32.3.3 Verecundemur igitur et erubescamus de reliquo. Mulier que quinque uiros habuit et Samaritana erat tantum de dogmatibus facit studium et tempus diei non quod ob aliud quid accessit. Non aliud aliquid eam abduxit ab ea que circa talia est questione.
32.3.4 Nos autem non solum de dogmatibus non querimus, sed de omnibus simpliciter et ut contingit disponimus, propter hec omnia neglecta sunt.
32.3.5 Quis enim vestrum dic michi in domo existens libellum suscepit Christianicum in manibus et que iniacent pretransiuit et scrutatus est scripturas? Nullus utique habet hoc dicere, sed aleas quidem et limbos apud plures inueniemus esse, libros autem nusquam sed apud paucos.
32.3.6 Sed et hii hiis qui non habent similiter disponuntur ligantes eos et deponentes semper marchis. Et omne eis studium circa membranorum subtilitatem et litterarum pulchritudinem.
32.3.7 Neque enim pro utilitate et lucro possessionem eorum faciunt sed diuitiarum et largitionis ostentationem facientes, cura hos studuerunt. Tanta est uane glorie superhabundantia.
32.3.8 Nullum enim audio largitionem accipientem, quoniam nouit ea que iniacent, sed quoniam aureis litteris inscriptum. Sed quod lucrum dic michi?
32.3.9 Non enim propterea date sunt scripture ut in libris eas habeamus solum, sed ut in cordibus conglutinemus eas, quia hoc demum est detentatio Iudaice largitionis. Illorum hoc id est in litteris solum deponere mandata.
32.3.10 Nobis autem neque in principio hec est lex data, sed in tabulis cordis carneis, et hoc dico non prohibens libros habere, sed et admoneo hoc et uehementer oro. Volo autem ex illis et litteras et intelligentias in mentem nostram immitti, ut ita expurgemur suscipientes rerum materiam.
32.3.11 Si enim in domum ubicumque fuerit euangelium positum non audebit accedere dyabolus, multo magis animam intelligentias habentem tales circumferentem, non tanget unquam, neque superueniet ei demon, neque peccati natura.
32.3.12 Sanctifica igitur animam, sanctifica tuum corpus, hec in lingua et corde semper habens. Si enim turpiloquium sordidat et demones uocat, manifestum est quoniam spiritualis lectio sanctificat et spiritus euellit gratiam.
32.3.13 Diuine sunt incantationes scripture. Incantemus igitur nosipsos, et hiis que in anima sunt passionibus ea que ab aliis sunt farmaca construamus. Si enim circuierimus que sunt que leguntur, cum multo hec audiemus desiderio, hec semper dico et dicens non cessabo.
32.3.14 Qualiter enim non inconueniens est eos quidem qui in foro et aurigarum nomina et genera et ciuitates et actus et modos dicere. Sed et ipsorum equorum et uirtutem et malitiam cum certitudine enuntiare? Eos autem qui huc obuiant nichil eorum que hic fiunt scire, sed et ipsorum librorum numerum ignorare.
32.3.15 Si enim uoluptatis gratia illa prosequeris ampliorem hanc hinc existentem ostendere. Quid enim delectabilius dic michi? Quid autem mirabilius hominem cum homine pugnantem uidere, aut hominem cum dyabolo luctantem? Et corpus tui generis existens incorporee uirtuti complicatum et uincens?
32.3.16 Has contemplemur pugnas quas et imitari conueniens est et utile et imitantes coronari est. Sed non illas quarum zelus uerecundiam fert imittanti?
32.3.17 Nam illam quidem cum demonibus consideras pugnam, si demum consideras, hanc autem cum angelis et archangelis, et cum archangelorum dominatore. Dic igitur michi si tibi liceret cum principibus sedenti considerare et frui consideratione? Nonne maximum extimares honorem esse hoc?
32.3.18 Hic autem cum rege angelorum considerans et uidens, ex mediis auribus detentum dyabolum et multum quidem litigantem superare. Valentem autem nequaquam curris et persequeris talem considerationem. Et qualiter est huic adesse ait?
32.3.19 Qualiter si librum ipsum in manibus habueris. Videbis enim eo et pugnas et longa certamina, et deprehensiones illius et iusti artem. Hec autem considerans, scies et ipse ita pugnare et eripieris a demonibus. Demonum enim nundine, et non hominum sunt, theatra que foris perficiuntur.
32.3.20 Idcirco deprecor a sathanicis abstinere nundinis. Si enim in ydolium non fas est introire, multo magis in festiuitatem sathanicam.
32.3.21 Hec dicens non cessabo continue et molestans, donec quid plus fiat. Michi quidem ait, scribete Paulus non est pigrum. Vobis autem minutum neque grauemini ab admonitione.
32.3.22 Si enim grauari oporteret, me oporteret qui multociens dico et non audior. Non uos qui semper auditis, semper autem obeditis.
32.3.23 Sed ne fiat horum semper uos accusari sed fiat uos erutos uerecundia dignos effici, spirituali contemplatione et futura gloria potiri, gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.