PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

32.1.2 Spiritus gratiam quandoque quidem scriptura ignem, quandoque uero aquam uocat ostendens quoniam non substantie sunt hec nomina representatiua sed actionis. Neque enim ex differentibus consistit substantiis spiritus inuisibilis et uniformis existens.
CLOSE
Griffolini

32.1.2 Spiritus sancti gratiam nunc ignem, nunc aquam scriptura appellat, ut non substantiae sed1530: sed et operationis has intelligentias esse demonstret. Non enim spiritus ex differentibus constat substantiis, cum inuisibilis et unius generis sit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

32.1.2 Spiritus sancti gratiam, nunc ignem, nunc aquam scriptura appellat, vt non substantiae, sed et operationis has intelligentias esse demonstret. Non enim spiritus ex differentibus constat substantiis, cum inuisibilis et vnius generis sit:
CLOSE
Montfaucon

32.1.2 Spiritus gratiam Scriptura modo ignem, modo aquam appellat, non substantiae, sed operationi indicandae haec apta nomina esse demonstrans. Non enim ex diversis substantiis constat Spiritus, cum invisibilis et unius generis sit.