PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

32.2.4 Hic rursus apertius perspiciens non tamen adhuc omne uidens. Da michi, ait, hanc aquam ut non sitiam neque ueniam huc haurire. Interim prehonorauit eum Iacob et quasi hoc enigmatice ostendit per ea que petiit. Non indigebo de reliquo hoc fonte si suscepero a te aquam illam.
CLOSE
Griffolini

32.2.4 Hinc autem diligentius intuens, nec eam penitus compraehendens. Da mihi, inquit, hanc aquam ut non sitiam, neque ueniam huc haurire. Primum patriarchae Christum praetulit, quod eo fonte non indigeret, si illam aquam acciperet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

32.2.4 hic autem diligentius intuens, nec eam penitus comprehendens: Da mihi, inquit, hanc aquam, vt non sitiam, neque veniam huc haurire. Primum patriarchae Christum praetulit, quod eo fonte non indigeret, si illam aquam acciperet.
CLOSE
Montfaucon

32.2.4 Nunc certe melius videbat, neque tamen totum percipiebat: nam ait, Da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. Jam illum Jacobo praeferebat. Non hoc fonte opus habeo, si a te aquam illam accipiam.