PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

32.3.1 Vides qualiter excelsior mente, facta est? Que enim eo ut non molestaretur in sitiendo sollicita erat? Et pro doctrinis interrogat de reliquo. Quid igitur Christus? Non soluit questionem confestim. Non enim hoc ei erat studium ad ea que dicebantur simpliciter respondere.
CLOSE
Griffolini

32.3.1 Animaduertis enim quam breui altiora aggreditur.1470/1486/1530: aggreditur? Nam cui modo de sedanda siti cura erat, iam doctrinae praecepta perquirit. Christus autem non soluit quaestionem1470/1486/1530: om.. Neque enim hoc ei propositum erat, sed simpliciter respondet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

32.3.1 Animaduertis ne quam breui altiora aggreditur? Nam cui modo de sedanda siti cura erat, iam doctrinae praecepta perquirit. Christus autem non soluit, neque enim hoc ei propositum erat, sed simpliciter respondet:
CLOSE
Montfaucon

32.3.1 Viden’ quam mente sublimior evaserit? Nam illa cui de sedanda siti cura erat, jam de dogmatibus interrogat. Quid ergo Christus? Non solvit quaestionem. Non enim hoc curabat, ut ad omnia accurate responderet; id quippe supervacaneum fuisset.