PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

32.3.15 Si enim uoluptatis gratia illa prosequeris ampliorem hanc hinc existentem ostendere. Quid enim delectabilius dic michi? Quid autem mirabilius hominem cum homine pugnantem uidere, aut hominem cum dyabolo luctantem? Et corpus tui generis existens incorporee uirtuti complicatum et uincens?
CLOSE
Griffolini

32.3.15 Quod si uoluptatis gratia illa prosequerisB: consequeris, longe maiorem in his ostendam. Quid enim iucundius, quaeso, quid mirabilius,1470/1486/1530: mirabilius? hominem ne cum homine, an cum diabolo hominem spectare certantem? et corpus cum incorporea potentia congredi?1470/1486/1530: congredi: et genus suum uictoriam referens intueri?B: intueri.
CLOSE
Griffolini-Montanus

32.3.15 Quod si voluptatis gratia illa prosequeris, longe maiorem in his ostendam. Quid enim iucundius, quaeso, quid mirabilius? Hominemne cum homine, an cum diabolo hominem spectare certantem? Et corpus cum incorporea potentia congredi, et genus suum victoriam referens intueri?1603: intueri:
CLOSE
Montfaucon

32.3.15 Si enim voluptatis causa illa percipias, ostendam tibi hinc majorem decerpi voluptatem. Quid enim, quaeso, suavius? quid mirabilius? An hominem cum homine luctantem cernere, an hominem cum diabolo pugnantem, et corpus cum incorporea potestate congrediens et superans?