PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

32.3.2 Sed interim protrahit ducens mulierem rursus ad maiorem altitudinem. Quo circa non prius ei de hiis loquitur donec confessa est quoniam propheta est. Vt cum multa habitudine audiat de reliquo ea que dicuntur. Que enim hoc suasa est, non adhuc de reliquo de hiis que dicentur dubitare haberet.
CLOSE
Griffolini

32.3.2 Altius tamen mulieris animum erigit, non tamen prius quam se prophetam profiteretur, ut maiorem uerbis suis fidem faceret, ne amplius illa dubitaret.
CLOSE
Griffolini-Montanus

32.3.2 altius tamen mulieris animum erigit, non tamen priusquam se prophetam profiteretur, vt maiorem verbis suis fidem faceret, ne amplius illa dubitaret.
CLOSE
Montfaucon

32.3.2 Sed rursus mulierem ad majorem sublimitatem ducit; nec prius illa tractat, quam mulier confessa esset ipsum esse prophetam, ut majorem postea dictis fidem haberet. Quae enim hoc crederet, non ultra de dictis dubitatura erat.