PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

32.2.3 Postea discens de reliquo quoniam spiritualia erant que dicebantur. Credidit quidem quoniam potest ea aqua destruere sitis necessitatem. Nondum autem que est hec sciebat. Sed adhuc querebat superiorem quidem eam sensibilibus esse existimans.
CLOSE
Griffolini

32.2.3 Tandem spiritalem intelligens, credidit eiusmodi1530: huiusmodi aqua posse se tollere sitis necessitatem. Non tamen adhuc, quae nam esset intelligens, ambigebat. Et superius1470: supernis sensu perceptibilem credidit, certo tamen nesciebat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

32.2.3 tandem spiritalem intelligens, credidit huiusmodi aqua posse se tollere sitis necessitatem, non tamen adhuc quae nam esset intelligens, ambigebat. Et superius sensu perceptibilem credidit, certo tamen nesciebat:
CLOSE
Montfaucon

32.2.3 Demum cum audisset ea quae dicebantur esse spiritualia, credidit quidem posse illam aquam pellere sitim, nec tamen quid illa esset sciebat; sed adhuc dubitabat: putabat certe haec sublimiora esse, quam ut sensu percipi possent; sed non prorsus id quid esset noverat.