PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

32.3.3 Verecundemur igitur et erubescamus de reliquo. Mulier que quinque uiros habuit et Samaritana erat tantum de dogmatibus facit studium et tempus diei non quod ob aliud quid accessit. Non aliud aliquid eam abduxit ab ea que circa talia est questione.
CLOSE
Griffolini

32.3.3 Pudeat igitur nos et erubescamus. Quinque uirorum mulier et Samaritana, tantam1470: tantum in discendo adhibet diligentiam, ut neque diei tempore, neque aliis occupationibus a Iesu doctrina abduceretur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

32.3.3 Pudeat igitur nos, et erubescamus. quinque virorum mulier et Samaritana, tantam in discendo adhibet diligentiam, vt neque diei tempore, neque aliis occupationibus a Iesu doctrina abduceretur:
CLOSE
Montfaucon

32.3.3 Pudeat ergo nos, et erubescamus. Mulier quae quinque viros habuerat, Samaritana, tantum doctrinae addiscendae studium habet, nec hora diei, nec aliud quodvis officium vel negotium illam ab hujusmodi quaestione abducit: