PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

32.2.9 Propterea et eleuans eius intellectum promissionibus adhuc sensibilibus immoratur uerbis. Propterea quia nondum poterat capere spiritualium certitudinem. Si enim dixisset quoniam si credideris in me non sities, nequaquam intellexisset quod dictum esset, nesciens quis est qui loquitur.
CLOSE
Griffolini

32.2.9 Ideo mulieris animum pollicitationibus erigens, adhuc sensibilibus immoratur, quoniam non dum spiritalia capere poteratB: om.. Nam si dixisset: Si credideris in me non sities, non utique intellexisset quid diceret.
CLOSE
Griffolini-Montanus

32.2.9 ideo mulieris animum pollicitationibus erigens, adhuc sensibilibus immoratur, quoniam nondum spiritalia capere poterat. Nam si dixisset: Si credideris in me, non sities: non vtique intellexisset id quod diceretur, cum nesciret quisnam esset qui loqueretur, neque de qua siti diceret.
CLOSE
Montfaucon

32.2.9 Ideo mulieris animum pollicitationibus erigens, adhuc sensibilibus immoratur, quod illa nondum posset spiritualia accurate comprehendere. Nam si dixisset, Si credideris in me, non sities; illa non intellexisset, cum non nosset quis esset ille se alloquens, nec de qua siti ageretur.