PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

32.3.18 Hic autem cum rege angelorum considerans et uidens, ex mediis auribus detentum dyabolum et multum quidem litigantem superare. Valentem autem nequaquam curris et persequeris talem considerationem. Et qualiter est huic adesse ait?
CLOSE
Griffolini

32.3.18 Huc ubi cum angelorum rege diabolum deuinctis post tergum manibus, et conatibus suis nihil praeualentem spectare licet, non curris, et incredibili uoluptate hoc spectaculum non prosequeris?1470/1486: prosequeris. Et quo nam pacto hoc fiet? inquies.B: fiet. inquies; 1470/1486/1530: fiet. inquies?B: fiet. inquies; 1470/1486/1530: fiet. inquies?
CLOSE
Griffolini-Montanus

32.3.18 Hic vbi cum angelorum rege diabolum deuinctis post tergum manibus, et conatibus suis nihil praeualentem spectare licet, non curris, et incredibili voluptate hoc spectaculum non prosequeris? Et quonam pacto hoc fiet, inquies?
CLOSE
Montfaucon

32.3.18 Hic vero cum rege Angelorum videns diabolum a dorso correptum, reluctantem ac vincere frustra conantem, annon curris ad hoc spectaculum? Et quomodo, inquies, possunt haec fieri?