32.2.2 Deinde quia hanc reppulit accusationem. Oportebat enim non esse per causam susceptam que ei talia resonare debebat. Audiens aquam uiuentem, suspicata est de sensibili hoc dici.
32.2.2 Inde ut hoc crimen propulsauit, (Absurdum enim erat talem esse, qui tot bona comprehenderet.) audita aqua uiua, sensu perceptibilem existimauit.
32.2.2 Deinde quia hanc ille criminationem depulit; non decebat enim eum qui illam edocturus erat, suspectum esse; cum audisset aquam vivam, putavit de sensili aqua hoc dici.