PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

32.1.19 Propter hoc ut dixi ostendens supereminentiam et per ea que deinceps dicta sunt. Horum autem nichil habet sensibilis aqua. Que autem sunt que deinceps? Fiet in eo fons aque salientis in uitam eternam.
CLOSE
Griffolini

32.1.19 Hinc maxime et1486/1530: om. ex sequentibus excellentia dignoscitur. Horum enim nihil habet aqua, quam1470: quem sensu deprehendimus. Quid autem prosequitur?B: prosequitur. Sed aquam1470/1486/1530: aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam.
CLOSE
Griffolini-Montanus

32.1.19 Hinc maxime et ex sequentibus excellentia dignoscitur, horum enim nihil habet aqua, quam sensu deprehendimus. Quid autem prosequitur? Sed aqua1603: aqua quam ego dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
CLOSE
Montfaucon

32.1.19 Sic, ut dixi, excellentiam ostendens, necnon ex sequentibus: horum quippe nihil habet vulgaris aqua. Quid vero sequitur? Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.