PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

32.1.5 Velut enim quoddam pomerium omnimodum arboribus uegetatum, fructiferis et semper uiridibus ita animam construit auidam, neque tristiciam neque satannicas concedens sentire insidias, seu facile extinguens pernitiosi ignea tela.
CLOSE
Griffolini

32.1.5 Etenim tanquam hortum uirentem et fructiferis et semper florentibus arboribus comantem, ita promptam animam disponit, ut nulla anxietate, nullis Satanae insidiis distrahi sinat, sed omnia ardentia malitiae tela extinguat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

32.1.5 Etenim tanquam hortum virentem, et fructiferis et semper florentibus arboribus comantem: ita promptam animam disponit, vt nulla anxietate, nullis satanae insidiis distrahi sinat, sed omnia ardentia maliciae tela extinguat.
CLOSE
Montfaucon

32.1.5 Et jure quidem. Nam tamquam hortum, fructiferis semperque virentibus arboribus comantem; sic studiosam animam exornat, neque moeroris, neque satanicarum insidiarum sensum capere sinit; quippe quae ignita maligni tela facile exstinguat.