PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

32.1.16 Non enim dicit quoniam aqua hec nichil est, neque quoniam uilis et contemptibilis, sed id quod et natura testatur, hoc ponit: Omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum. Qui autem bibit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in eternum.
CLOSE
Griffolini

32.1.16 Non enim aquam illam uilem et negligendam dicit, sed naturam ostendit: Qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

32.1.16 Non enim aquam illam vilem et negligendam dicit, sed naturam ostendit. Qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum.
CLOSE
Montfaucon

32.1.16 Non dicit enim, haec aqua nihil est, omniaque despicienda; sed illud profert quod ipsa natura testatur: Omnis qui bibit ex hac aqua, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum.