PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

33.1.16 Eleuans autem Iudaica, rursus dignum fide seipsum facit, per ea que pretendit dicens: Crede michi quoniam uenit hora, et suadet magis hiis que dicuntur antecedere. Aliter autem et insuspicabilem simul faciens sermonem, ita dixit, et ostendens quoniam non gratia ea que est ad homosylos ea que sunt eorum extollit.
CLOSE
Griffolini

33.1.16 Iudaicam ergo religionem extollit, tamen uerbis suis fidem comparat, amouens suspitionem, ne affectu quodam suam praeferat gentem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

33.1.16 Iudaicam ergo religionem extollit, et verbis suis fidem comparat, amouens suspicionem, ne affectu quodam suam praeferat gentem:
CLOSE
Montfaucon

33.1.16 Judaica igitur extollens, se fide dignum praebet, et dictis suis fidem conciliat, suspicionem amovens, ostendensque se non cognationis gratia illa extollere.