Commentarius
[Homilia 33]
33.1.1 Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque Jerosolymis adorabitis Patrem. Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judaeis est.
33.1.2 Ubique fide nobis opus est, dilecti, fide bonorum matre, salutis medicina, sine qua nullam magnarum rerum doctrinam percipere possumus;
33.1.3 sed perinde atque illi qui sine navi mare trajicere conantur, tantillum possunt manibus pedibusque natare, sed ulterius progressi, cito a fluctibus demerguntur; sic et qui propriis utuntur ratiociniis, antequam didicerint, naufragium faciunt.
33.1.4 Quemadmodum et Paulus ait, Qui circa fidem naufragarunt. Quod ne nos quoque patiamur, sacram teneamus ancoram, per quam Christus Samaritanam nunc ducit.
33.1.5 Nam cum illa diceret, Quomodo vos dicitis quia in Jerosolymis est locus, in quo oportet adorare? respondit Christus: Crede mihi, mulier, quia venit hora, quando neque in Jerosolymis, neque in monte hoc adorabitis Patrem.
33.1.6 Maximum huic dogma revelavit, quod nec Nicodemo, nec Nathanaeli dixit. Haec sua Judaicis praestantiora esse contendit, et patrum auctoritate1862: auctoritat_ firmare nititur.
33.1.7 Christus vero nihil ad hoc repondit; supervacaneum enim tunc fuisset ostendere, cur patres in monte, cur Judaei in Jerosolymis adorarent.
33.1.8 Ideo illud tacuit; et sublata de utriusque loci praestantia quaestione, ejus animam erigit, ostendens neque Judaeos neque patres posse magnum quidpiam in futuro praestare; et tunc differentiam inducit.
33.1.9 Verumtamen praestantiores Judaeos significat, non locum loco anteponens, sed illa solum ratione, Judaeis primas concedens ac si diceret: Nihil de loco jam disputandum.
33.1.10 In cultus quidem modo Judaei praeferendi erant Samaritanis: Vos, inquit, adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus.
33.1.11 Quomodo ergo nesciebant Samaritani quid adorarent? Quia Deum loco circumscribi, imo quasi dividi posse putabant.
33.1.12 Sic igitur illum colebant; sic Persis nunciarunt, istius loci deum sibi iratum esse, nihil de eo amplius quam de idolo rati. Quapropter perseverabant et illum et daemonas colere, ea quae misceri non poterant confundentes.
33.1.13 Judaei vero hac opinione liberi erant, ipsumque putabant esse orbis Deum; etiamsi id non omnes crederent. Propterea dicit: Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus.
33.1.14 Ne mireris autem quod se Judaeis annumeret: nam secundum mulieris opinionem loquitur, quasi propheta Judaeorum; ideoque illud, adoramus, posuit.
33.1.15 Quod enim adoretur, nemini non notum est; adorare enim creaturae est, adorari vero, creaturarum Domini. Verum interim ille ut Judaeus loquitur. Illud ergo, nos, id est, nos Judaei.
33.1.16 Judaica igitur extollens, se fide dignum praebet, et dictis suis fidem conciliat, suspicionem amovens, ostendensque se non cognationis gratia illa extollere.
33.1.17 Qui enim circa locum talem profert sententiam, de quo loco Judaei maxime gloriabantur, ac se caeteris praeferendos censebant, dum hanc illis praestantiam aufert, palam est eum jam non ad gratiam cujuspiam loqui; sed ex veritate et ex vi prophetica.
33.1.18 Quia igitur a tali existimatione abduxit dicens, Crede mihi, mulier, et cetera adjicit, Quia salus a Judaeis est; hoc est, vel quod hinc orbi bona collata sint:
33.1.19 nam Dei cognitio idolorumque reprobatio hinc ortum habuit, necnon et alia omnia dogmata, et vester cultus licet non rectus sit; a Judaeis enim ortum habuit.
33.1.20 Vel haec ergo, vel adventum suum salutem vocat. Imo vero non aberraverit quispiam si dicat haec ambo salutem esse, eam scilicet quam ex Judaeis esse dicit; quod Paulus subindicans dicebat, Ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus.
33.1.21 Viden’ quomodo vetus praedicet testamentum ac bonorum radicem esse declaret, et se nullo modo contrarium esse legi?
33.1.22 Siquidem ex Judaeis bonorum causam omnium esse dicit: Sed venit hora et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem.
33.1.23 Vobis praestantiores sumus, o mulier, inquit, in adorandi modo: verum hic cultus deinceps finem habebit: non enim locus tantum, sed etiam modus colendi mutabitur: et haec ad januam sunt. Venit enim hora et nunc est.
33.2.1 Quia enim prophetae multo ante tempore loquuti sunt, id hoc loco tollens dicit, et nunc est. Ne putes, inquit, hanc prophetiam post multum tempus implendam esse: res enim instat, et in januis est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate.
33.2.2 Cum dixit veros, cum Samaritanis Judaeos repulit; etiamsi enim illi sint his meliores; venturis tamen longe sunt inferiores, et quantum veritas figura melior est.
33.2.3 De Ecclesia vero loquitur, quia vera Deoque consentanea adoratio illa ipsa est. Nam Pater tales quaerit adoratores. Ergo si tales quaerebat: non ex voluntate propria illis olim talem concessit modum, sed ex indulgentia, ut hos etiam introduceret.
33.2.4 Quinam ergo sunt veri adoratores? Qui cultum non loco circumscribunt, ac Deum in spiritu colunt, sicut et Paulus ait: Cui servio in spiritu meo, in Evangelio filii ejus;
33.2.5 et iterum, Obsecro vos, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Cum autem dicit, Spiritus est Deus, nihil aliud quam incorporeum significat.
33.2.6 Oportet igitur incorporei cultum etiam talem esse, et per id quod incorporeum in nobis est offerri; id est, per animam et per mentis puritatem. Idcirco ait: Et adoratores ejus in spiritu et veritate oportet adorare.
33.2.7 Cum enim et illi et Judaei animam negligerent, multamque corporis curam gererent, ipsumque omnimode purgarent, dicit non corporis puritate, sed illo quod incorporeum in nobis est, scilicet mente, incorporeum esse colendum.
33.2.8 Ne itaque oves et vitulos sed teipsum offer Deo in holocaustum: hoc est enim hostiam viventem exhibere. In veritate namque adorare oportet.
33.2.9 Ut priora typus erant, nempe circumcisio, holocausta, sacrificia, incensum; nunc certe non item; sed omnia veritas.
33.2.10 Non enim caro circumcidenda, sed malignae cogitationes, ac seipsum crucifigere oportet, absurdasque concupiscentias tollere et immolare.
33.2.11 Haec mulieri obscura visa sunt: dictorum sublimitatem non assequuta illa, et haerens, audi quid dicat: Scio quia venit Messias qui dicitur Christus: Cum venerit ille, annunciabit nobis omnia. Dicit ei Jesus: Ego sum qui loquor tecum.
33.2.12 Et unde Christi adventum exspectabant Samaritani, qui solum Moysem recipiebant? Ex ipsis Moysis scriptis. Nam in principio Filium revelavit.
33.2.13 Illud enim: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ad Filium dictum fuerat; et Abrahamo in tabernaculo Filius loquitur;
33.2.14 et Jacob de illo prophetice praedicit: Non deficiet princeps de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat is cui repositum est, et ipse exspectatio gentium.
33.2.15 Ipse quoque Moyses ait: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus de fratribus vestris, sicut me; ipsum audietis. Item quae de serpente, de virga Moysis, de Isaac et de ove, multaque alia, quis colligere possit, quae adventum illius praedicebant.
33.2.16 Et cur, inquies, his Christus non usus est ut mulieri suaderet; sed Nicodemo serpentem protulit, Nathanaeli prophetias commemoravit; huic vero nihil simile dixit? Cur et qua de causa?
33.2.17 Quia illi viri erant, qui in his versabantur rebus; haec vero mulier inops, rudis, Scripturarum expers. Ideoque non illa mulierem alloquens adhibet; sed ex aqua exque prophetia illam attrahit, ac per illa Christum in memoriam revocat, ac seipsum demum revelat.
33.2.18 Quae si initio non quaerenti mulieri dixisset, visus fuisset ei delirare et futilia loqui. Nunc autem paulatim illi memoriam revocans, opportune sese revelat.
33.2.19 Et quidem Judaeis saepe dicentibus, Usquequo animam nostram tollis? Dic nobis si tu es Christus. His non clare respondit; huic vero manifeste dixit se Christum esse: nam melius affecta mulier erat, quam Judaei. Illi enim non ad discendum quaerebant, sed ut ipsum semper traducerent.
33.2.20 Nam si discere voluissent, satis fuisset doctrina verborum, Scripturarum, signorum. Illa vero simplici mente et sincero affectu loquebatur, ut palam est ex iis quae postea fecit.
33.2.21 Nam audivit et credidit, et alios credendum induxit; in omnibusque videre est mulieris diligentiam et fidem. Et continuo venerunt discipuli ejus.
33.2.22 Tempestive advenerunt, cum doctrina jam perfecte tradita esset. Et mirabantur quod cum muliere loqueretur; nemo tamen dixit, Quid quaeris, aut quid loqueris cum ea?
33.3.1 Quid mirabantur? Facilitatem, humilitatem tantam; quod tam conspicuus cum esset, eo se demittere dignaretur, ut mulierem inopem, Samaritanam alloqueretur.
33.3.2 Attamen licet stupefacti, causam non quaesierunt; ita nempe instituti erant, ut discipulorum semper ordinem tenerent; ita ipsum timebant ac reverebantur.
33.3.3 Etiamsi enim nondum dignam ejus existimationem haberent, at quasi admirandum quemdam virum ipsum suspiciebant observabantque.
33.3.4 Attamen saepe audentiores visi sunt, ut cum Joannes supra pectus ejus recubuit; et cum accesserunt ad eum dicentes, Quis major est in regno caelorum? cum filii Zebedaei rogant ut alter a dextris, alter a sinistris sedeat.
33.3.5 Cur ergo hic non interrogarunt? Quia tunc cum de rebus suis ageretur, necessario sciscitabantur; hic autem res nihil ad eos pertinebat.
33.3.6 Joannes autem multo post tempore hoc facere solebat, quando Christi erga se dilectione fretus, magis fidebat. Hic enim erat, inquit, quem diligebat Jesus.
33.3.7 Quid huic beatitudini par? Verum non hic gradum sistamus, dilecti, ut Apostolum beatum praedicemus; sed nihil non agamus ut in beatorum numero accenseamur; imitemur Evangelistam, et videamus quid causae fuerit, quod tantam sibi Christi dilectionem attraheret.
33.3.8 Quaenam causa fuit? Patrem reliquit et naviculam et rete, et Jesum sequutus est. Verum hoc illi commune cum fratre suo erat, itemque cum Petro et Andrea, et cum caeteris Apostolis.
33.3.9 Quid ergo eximium habuit, quod tantam ipsi dilectionem conciliaret? Ille de seipso nihil hujusmodi dixit, nisi solum quod diligeretur; causam vero cur diligeretur modeste tacuit.
33.3.10 Quod enim eximie a Christo diligeretur omnibus palam erat: attamen non observamus ipsum alloquentem, ac seorsim sciscitantem, ut fecit saepe Petrus, ut Philippus, ut Judas, ut Thomas;
33.3.11 nisi tantum semel in gratiam Coapostoli sui rogantis se: nam innuente Apostolorum coryphaeo, tunc necessario interrogavit; hi enim mutuo se amore diligebant.
33.3.12 Sic in templum simul ascendisse, simul concionatos esse narratur. Atqui Petrus tamen ardentius saepe et movetur et loquitur: ac demum Christum dicentem audit: Petre, amas me plus his?
33.3.13 Qui vero plus caeteris diligebat, procul dubio diligebatur. Verum alterum ex amore erga Jesum; alterum ex amore Jesu erga illum palam erat.
33.3.14 Quid ergo illi hunc eximium amorem conciliavit? Videtur mihi ille modestiam et mansuetudinem magnam exhibuisse: quapropter saepe non ita libere et fidenter agere deprehenditur.
33.3.15 Haec quanta sit virtus, ex Moyse arguitur: nam haec illum talem et tantum effecit. Nihil enim1862: om. par humilitati est. Ideo hinc beatitudines Christus incepit. Nam quasi aedificii maximi fundamentum jacturus, humilitatem primam posuit.
33.3.16 Nemo quippe potest absque illa salutem consequi; sed etiamsi quis jejunaverit, etiamsi precatus sit eleemosynamque erogarit, si id superbe faciat, haec omnia abominanda sunt; ut contra si adsit humilitas, omnia optabilia amabiliaque sunt et cum securitate exercentur.
33.3.17 Modeste igitur agamus, dilecti, modeste agamus: certe facilis haec virtus est, si vigilemus. Quid tandem illud est, mi homo, quod te in arrogantiam extollit?
33.3.18 Annon vides naturae vilitatem? voluntatem ad lapsum pronam? Cogita mortem tuam, peccatorum multitudinem. Verum fortassis ob multa praeclare gesta altum sapis? Hoc ipso omnia amittes.
33.3.19 Quapropter non tam peccator, quam virtutis sectator modestiae operam dare debet. Quare? Quia ille ex conscientia ad id cogitur; hic vero nisi admodum vigilet, cito ceu a vento quopiam abripitur et evanescit, sicut Pharisaeus ille.
33.3.20 Sed pauperibus erogas? Verum non tua, sed ea quae Domini sunt, quae sunt conservis communia. Ideoque humiliter sentiendum, dum in contribulium calamitatibus, quae tibi instent praevides, et naturae tuae conditionem in aliis ediscis.
33.3.21 Fortasse nos talibus orti sumus progenitoribus. Quod si divitiae ad nos transiere, illas haud dubie relinquemus. Quid vero sunt divitiae?
33.3.22 Umbra inanis, fumus evanescens, flos foeni, imo flore sunt viliores. Cur de foeno altum sapis? Nonne et furibus, et mollibus, et meretricibus et sepulcrorum effossoribus divitiae accedunt?
33.3.23 Ideone intumescis quod tales opum consortes habeas? Sed honoris cupidus es? Verum nihil ad honorem opportunius eleemosyna.
33.3.24 Nam honores ex divitiis et potentia parti, coacti sunt et odiosi; hi vero ex arbitrio et conscientia honorantium prodeunt, quos ne ii quidem qui honorant de medio tollere possunt.
33.3.25 Quod si homines tantam erga eleemosynam erogantes reverentiam habent, et omnia ipsis bona apprecantur: cogita quantam a benigno Deo mercedem accepturi sint, quam retributionem.
33.3.26 Has ergo quaeramus divitias semper manentes, nunquam fugientes; ut et in hac vita magni, et in illa conspicui simus, atque aeterna consequamur bona;
33.3.27 gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri gloria, unaque Spiritui sancto nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.