PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

33.2.7 Quia enim et illi et Iudei animam quidem negligebant. Multum autem circa corpus faciebant studium, purgantes id omnifariam; hoc ait quoniam non corporis mundationem, sed eo quod in nobis est incorporeo, hoc est intellectum, incorpeus curatur.
CLOSE
Griffolini

33.2.7 Nam cum et Iudaei et Samaritani contempta anima munditiae corporis plurimum studerent. Non ablutione, inquit, et ornatu corporis, sed incorporea nostri parte esse1470/1486/1530: om. adorandum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

33.2.7 Nam cum et Iudaei et Samaritani contempta anima, mundiciae corporis plurimum studerent, non ablutione inquit, et ornatu corporis, sed incorporea nostri parte adorandum:
CLOSE
Montfaucon

33.2.7 Cum enim et illi et Judaei animam negligerent, multamque corporis curam gererent, ipsumque omnimode purgarent, dicit non corporis puritate, sed illo quod incorporeum in nobis est, scilicet mente, incorporeum esse colendum.