Omelia XXXIII (xxxii)

33.1.1 Dicitgrif1470 fol. 3v; eras1530 col. 854 ei Ihesus. Mulier crede mihi. quia uenit hora. quando neque in monte hoc: neque in hierosolymis adorabitis patrem. Vos adoratis quod nescitis. nos adoramus quod scimus. quia salus ex iudeis est.

33.1.2 Vbique fide nobis opus est dilectissimi. fide inquam bonorum matre: salutis medicina: sine qua nullam magnarum rerum doctrinam percipere quispiam potest.

33.1.3 sed illis similis: qui sine naui pelagus transnare aggressi: parum prouecti: lassatis manibus pedibusque: fluctibus continuo obruuntur. neque aliter qui suis nituntur rationibus ante cognitam ueritatem. ut Paulus ait: naufragium faciunt.

33.1.4 Quam: quidam repellentes circa fidem naufragauerunt. Quod ne nobis accidat: sacre anchore: qua christus impresentiaeras1530: in praesentia samaritanam confirmauit: innitamur.

33.1.5 Nam cum illa dixisset. Quomodo uos dicitis quia ingrif1470 fol. 3r hierosolymis est locus in quo oportet adorare? Respondit Ihesus. Mulier crede mihi. quia. uenit hora quando neque in hierosolymis: neque in modoeras1530: monte hoc adorabitis patrem.

33.1.6 Maximam huic reuelauit doctrinam: et quam neque Nicodemo neque Nathanael hec suaeras1530: suam potiorem quam iudaicam: maiorum autoritatate comentabatur.

33.1.7 Christus nihil ad hoc respondit. tanquam superuacaneum cognitu. quare patres in monte: iudei hierosolymis adorarent.

33.1.8 tollit tamen utriusque loci cultum: et illius mentem excitat: edocetque neque iudeos neque ipsos aliquid de se magnum imposterumeras1530: in posterum posse polliceri. et tunc differentiam adducit.

33.1.9 prestantiores tamen iudeos significat. non loci ratione. sed cognitione. Ac si dicat. Loci gratia nil contendendum est.

33.1.10 sed in cultu iudei preferendi sunt samaritanis. Vos inquit adoratis quod nescitseras1530: nescitis. Nos adoramus quod scimus.

33.1.11 Et quonam pacto nesciebant samaritani quod adorarent? Quoniam in certo et circumscripto loco esse: et quasi diuidi posset: deum arbitrabantur.

33.1.12 ita eum colebant. ita ad persas mittentes: non eius loci deum sibi iratum nunciarunt: nihil de eo amplius hoc pacto quam de ydolo arbitrati. quare et demones et ipsum adorabant: et que misceri non poterant confundebant.

33.1.13 Iudei autem hac uacabant opinione: et totius orbis eum norant deum esse: quamuis non omnes. Propterea inquit. Vos adoratis quod nescitis. Nos adoramus quod scimus.

33.1.14 Neque tibi admirationi sit Ihesum se iudeis adnumerarieras1530: annumerare. Nam secundum mulieris loquitur opinionem tanquam iudeus propheta. Ideo inquit adoramus.

33.1.15 Adorantis officium omnibus constat. Adorare enim creature: adorari non creature. sed domini est. Sed primo quasi iudeus loquitur. Nos hoc in loco iudeos significat.

33.1.16 Iudaicam ergo religionem extollit. tamen uerbis suis fidem comparat: ammouenseras1530: amouens suspicionem: ne affectu quodam suam preferat gentem.

33.1.17 Nam qui precipuum cultus locum: et quem ipsi plurimi faciebant negligit: tollitque: cum perspicuum est nullius ad gratiam locutum. sed uere et prophetice.

33.1.18 et cum rationes non adduxerit inquiens. Crede mihi mulier: et que sequuntur. addidit. Quia salus a iudeis est. Hoc est uel quod orbi terrarum bona inde prouenerunt.

33.1.19 Nam et dei cognitio: ydolorumque contemptus: et cetera dogmata etgrif1470 fol. 3v noster cultus: quamuis non recte: a iudeis tamen ortum habuit.

33.1.20 Salutem inquam uel hoc: uel suum aduentum appellat: uel utrumque: potius ex iudeis prouenisse testatur. Quod etiam paulus. Ex quibus inquit christus secundum carnem qui super omnia benedictus deus in secula.

33.1.21 Vides enim ut ueteri fauet testamento. idque bonorum demonstrat originem et nulla ex parte legi contrarium?

33.1.22 Si quidem ex iudeis omnia bona ortum habuisseeras1530 p. 855 dicit. Sed ueniet hora: et nunc est:

33.1.23 [abest]

33.2.1 quando ueri adoratores adorabunt patrem in spiritu et ueritate.

33.2.2 Hic et samaritanos et iudeos: a ueris excepit adorantibus. et quamuis meliores iudeos. uenturis tamen longe deteriores. quanto figura ueritate inferior est: iudicauit.

33.2.3 Ecclesiam autem significat. quoniam uerus et debitus deo cultus ipsa est. Et enim pater tales querit adoratores. Si ergo tales iampridem querebat. non omnino hunc illis morem constituit. permisit tamen propter hoc: ut eos quoque ad uerum induceret.

33.2.4 Qui igitur sunt ueri adoratores? Qui nullo loco diuinum cultum circumscribunt: qui deum in spiritu colunt: sicut et Paulus. Cui seruio inquit in spiritu: in euangelio filii eius.

33.2.5 Et iterum. Obsecro uos fratres per misericordiam dei: ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuentem: sanctam: deo placentem: rationabile obsequium uestrum. Per spiritum autem incorporeum significat.

33.2.6 Opus est enim incorporei: hunc cultum esse: et per incorporeum quod est in nobis: hoc est per animam: et anime mundiciam offerri. Idcirco ait. Et adoratores eius in spiritu et ueritate adorare oportet.

33.2.7 Nam cum et iudei et samaritani contempta anima: mundicie corporis plurimum studerent. non ablutione inquit et ornatu corporis. sed incorporea nostri parte adorandum.

33.2.8 Quamobrem non pecora non uitulos. sed te totum deo offeras sacrificium. Sic uiuentem hostiam exhibebis. In ueritate enim adorare oportet.

33.2.9 Nam que superiori tempore: figura erant. Circumcisio: holocausta: sacrificia: incensum: non sunt amplius. sed omnia ueritas.

33.2.10 Non enim caro. sed male circumcidende sunt cogitationes. Et nosipsos crucifigere: et irrationales auferre cupiditates oportet.

33.2.11 His mulier uerbis implicita: et eorum se sensum assecutam: non confidens. Scio inquit quia Messias uenit qui dicitur christus. Cum ergo uenerit: Illegrif1470 fol. 3r adnunciabit nobis omnia. Dicit ei Ihesus. Ego sum qui loquor tecum.

33.2.12 Et unde samaritani christi aduentum expectabant. cum solum Moisen reciperent? Ex ipso Moise: qui in principio filium reuelauit.

33.2.13 Illud enim. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: ad filium dictum est. Et Abrae in tabernaculo filius loquitur.

33.2.14 Et Iacob de eo prophetisans dixit. Non auferetur sceptrum de Iuda: et dux de femore eius donec ueniat qui mittendus est: et ipse erit expectatio gentium.

33.2.15 Ipse preterea Moises inquit. Prophetam de gente tua: et de fratribus tuis: sicut me suscitabit tibi dominus deus tuus: ipsum audies. Et que de serpente et uirga Moisi. Et de Isaac: et oue. et alia multa licet studiosis colligere: que christi aduentum testantur.

33.2.16 Et quanam gratia inquies: his mulieri rationibus non persuasit christus: ut Nicodemo: cui in medium serpentem attulit. et Nathanael cui prophetauit?

33.2.17 Quoniam hi uiri erant: et in huiusmodi uersati. samaritana rudis et abiecta mulier: expers omnium litterarum erat. ideo nullum cum ea de scripturis uerbum facit. sed aque tantum pollicitatione: et prophetia eam allicit. Ideoque in sui mentionem eam adducit: et se iam qui sit manifestat.

33.2.18 Quod si non rogatus fecisset creditus esset delirare et se iactare. Nunc pedetentim et modeste nactus occasionem: omni se suspicione absoluit.

33.2.19 Et quidem iudeis frequenter rogantibus. Quousque animam nostram tollis? Dic nobis si tu es christus. non palam: ut huic mulieri: se christum esse professus est. Fidelior hec erat illis: qui non discendi sed arguendi gratia rogabant.

33.2.20 Nam si discere uoluissent: uerborum: scripturarumque: et miraculorum: sufficiens eis fuisset doctrina. Samaritana integra et simplici mente petiit: ut ex sequentibus facile potest intelligi.

33.2.21 Audiuit enim: eteras1530 om. credidit: et alios ad credendum traxit: et in omni re eius diligentia et fides integra dinoscitur. Et continuo uenerunt discipuli eius.

33.2.22 Et quidem tempestiue. cum iam nihil amplius ad dicendum relinqueretur. O rem mirabilem. Mulier samaritana huiusmodi loquitur. Et continuo inquit euangelista. Venerunt discipuli eius. et mirabantur quod cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit. Quid queris aut quid loqueris cum ea?

33.3.1 Sed quid mirabantur? Facilitatem: et incredibilem christi humilitatem. quod tam clarus et tanti nominis: pauperem et samaritanam mulieremgrif1470 fol. 3v benigne alloqui non dedignaretur.

33.3.2 Nihil tamen rogarunt. Adeo discipulorum mores imbiberant. adeo magistrum et timebant: et reuerebantur plurimum.

33.3.3 [abest]

33.3.4 Atqui: nonnunquam audentiores uisi sunt. et cum Iohannes supra pectus eius recubuit. et cum accesserunt ad eum dicentes. Quis putas maior est in regno celorum? et cum Zebedei filii rogant: ut alter a dextris: alter a sinistris sedeat.

33.3.5 Quid igitur hoc in loco siluerunt? Quoniam illic res sua agebatur: ideo necessarioeras1530 p. 856 percontati sunt. hec tanta res nihil ad eos.

33.3.6 Accedit: quod Iohannes multopost tempore super Ihesu pectus recubuit suberas1530: super ipsum finem. cum iam christo esset familiarior: eius dilectione fretus. Hic enim erat inquit quem diligebat Ihesus.

33.3.7 Quid huic beatitudini par dilectissimi? Nolimus tamen ea contenti esse sed totis conemur uiribus: ut et nos beatorum numero adscribamur et imitemur euangelistam: et tante dilectionis causam contemplemur.

33.3.8 quenam ea est? Reliquit patrem: et nauiculam: et rethe: et secutus est Ihesum. Verum hoc et frater fecerat: et Petrus et Andreas: et alii item apostoli.

33.3.9 In quo ergo excelluit: quod tantam sibi Ihesu conciliauerit dilectionem? Nunquid inueniemus? Ipse de hoc nullam facit mentionem. sed quod tantum diligeretur. dilectionis causam (et modeste quidem) subticuit.

33.3.10 Sed quin eximie a christo diligeretur ambigit nemo. non tamen neque loquendo neque rogando: precipuam quandam apud Ihesum autoritatem habuisse apparet. ut sepenumero Petrus. ut Philippus. ut Iudas. ut Thomas.

33.3.11 nisi semel tantum cum obsequi et obtemperare condiscipulo uoluit. Nam cum ipsorum princeps ei innuit. tunc Ihesum quis ipsum esset traditurus rogauit. Immenso nanque hi duo discipuli et mutuo se amore prosequebantur.

33.3.12 In templum simul ascendisse: et simul loquentes ambos legimus. Atqui: ardentius aliquotiens Petrus et mouetur et loquitur: et demum audit: christum dicentem. Petre amas me magis his?

33.3.13 Qui autem preceteris diligebat: proculdubio et preceteris diligebatur. Verum alterum amasse Ihesum alterum a Ihesu amatum satis constat.

33.3.14 Quid igitur hanc precipuam dilectionem conciliauit? Incredibilis arbitror Iohannis mansuetudo et lenitas. Qua remissior sepenumero uidebatur.

33.3.15 que quanta sit uirtus ex Moise manifestum est. quippe que tantum et talem prestiterit. nihil enim humilitati comparandum. Hinc christus beatitudini principium fecit. Tanquam enim quoddamgrif1470 fol. 3r immensi edificii fundamentum: humilitatem primameras1530: primum iecit:

33.3.16 sine qua nemo salutem consequitur. sed siue quis ieiunauerit. siue orauerit: siue suas pauperibus erogauerit facultates. sine humilitate hec et huiusmodi omnia: nileras1530: nihil afferunt utilitatis. contra: ipsius condimento gratiora omnia iocundioraque redduntur.

33.3.17 Humiles ergo et mansuetos: nos exhibeamus dilectissimi. ita haud difficile est bene operari. Quid stulte superbis? Non intelligis humane nature imbecillitatem et inanes spes nostras?

33.3.18 Qui te exitus maneat considera. Intuere multitudinem peccatorum. Sed forsaneras1530: forsitan opera te tua efferunt: iiseras1530: his intumescis. hoc pacto omnium mercedem amittis.

33.3.19 Quamobrem non adeo peccatis obnoxium: ut uirtutis sectatorem: moderatione uti decet. Quid tandem? Quoniam ille conscientia retrahitur. hic autem nisi se diligenter contineat: continuo quasi uento quodam tollitur et euanescit. quemadmodum phariseus.

33.3.20 At pauperibus subuenis? non ex tuis. sed domini facultatibus: que conseruis communes sunt. Quo circa humilitate utendum est: et in tui generis calamitatibus: res tuas: et naturam tuam in illis: te considerare oportet.

33.3.21 Fortasse et nos talibus sumus orti progenitoribus. Quod si transiere ad nos diuitie. et aliquando nos deserturas credibile est. Quid autem omnino sunt diuitie?

33.3.22 Vmbra iners: fumus qui cito euanescit: flos feni uel etiam uiliores. Quid in feno magnifacis? Nonne et latronibus: et perditis hominibus: meretricibus: sacrilegis: accendunt diuitie?

33.3.23 Intumescis: quod cum talibus illas communices? Sed honoris cupidus es? Verum nil honoratiorem te reddet quam elemosina.

33.3.24 Diuitiarum honores et potentie: coacti sunt: et inuidiosi. hi uoluntarii: et uero honorantium iudicio proueniunt. quare nunquam remittuntur.

33.3.25 Quod si homines tantum honorem: tantam reuerentiam: misericordiam sibi facientibus tribuunt: et bona eis precantur. Considera queso quam a clementissimo et benignissimo deo remunerationem: quam uicem sint accepturi.

33.3.26 Has igitur queramus pecunias semper duraturas: ut in hac uita magni: in futura gloriosi: eterna bona consequamur.

33.3.27 Gratia et benignitate domini nostri Ihesu Christi: cum quo patri gloria et spiritui sancto in secula seculorum Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY