33.2.16 Et quid utique umquam ait, non ab hiis induxit mulierem Christus? Sed Nichodemo quidem serpentem in medium duxit. Et Nathanaeli prophetie meminit, hinc autem nichil tale dixit. Cuius igitur gratia et propter quid?
33.2.16 Et qua nam gratia, inquies, his mulieri rationibus non persuasit Christus, vt Nicodemo, cui in medium serpentem attulit, et Nathanael cui prophetauit?
33.2.16 Et cur, inquies, his Christus non usus est ut mulieri suaderet; sed Nicodemo serpentem protulit, Nathanaeli prophetias commemoravit; huic vero nihil simile dixit? Cur et qua de causa?