Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284 & BL MS Harley 3298)
Omelia XXXIII (Paris fol.57vb-59rb; Harley fol.77rb-79rb)
33.1.1 Dicit ei Ihesus: Mulier, crede michi, quoniam uenit hora quando neque in monte hoc neque in Iherosolimis adorabitis patrem. Vos adoratis quod nescitis; nos adoramus quod scimus quoniam salus ex Iudeis est.
33.1.2 Vbique nobis opus est dilecti fide, matre bonorum que salutis est pharmacum. Sine hac nichil magnorum est possidere.
33.1.3 Sed qui contemptant, assimulantur hiis qui pelagus sine naui temptant assumere. Qui usque parum quidem narrantes suffici ut manibus simul et pedibus utentes. Vltra uero procedentes, cito a procellis merguntur. Ita et qui propriis merguntur, ita et qui propriis utuntur cogitationibus, antequam quid discant, naufragium sustinent.
33.1.4 Sicut et Paulus ita qualiter ait: qui circa fidem naufragium passi sunt. Quod ut non et nos potiamur, sacram detineamus anchoram. Postquam et Samaritanam Christus inducit nunc.
33.1.5 Dicente enim illa: Qualiter uos dicitis quoniam in Iherosolimis est locus ubi oportet adorare? Vide quid ait ipse: Crede michi, mulier, quoniam uenit hora quando neque in Iherosolimis neque in monte hoc adorabitis patrem.
33.1.6 Valde magnum ei dogma reuelauit, et quod neque Nichodemo neque Nathanaeli dixit. Nam ipsa quidem studebat honestiora sua ostendere Iudaicis, et hoc a patribus probabat.
33.1.7 Christus autem non adhanc obuiauit interrogationem. Superuacaneum enim erat hoc interim dicere, et ostendere propter quid quidem patres in monte, propter quid autem Iudei in Iherosolimis adorabant.
33.1.8 Ideo hoc tacuit. Vtrorumque uero locorum uenerationes destruens, suscitat eius animam. Primum ostendens quoniam neque Iudei neque ipsi habent quid magnum ad id quod debet donari, et tunc differentiam inducit.
33.1.9 Verumptamen et ita Iudeos reuerentiores indicauit. Non locum loco prehonorans, sed a mente illius primatum dans, et quasi hoc dicens, loci quidem gratia; nil oportet de reliquo littigare.
33.1.10 Iudei nimirum modo plus uobis Samaritanis habebant. Quid est autem quod induxit, dicent: Vos adoratis quod nescitis; nos adoramus quod scimus?
33.1.11 Qualiter autem et noscebant Samaritani quod adorabant? Quoniam localem et particularem deum extimabant esse.
33.1.12 Ita denique eum et curabant, ita et ipsis mittentes annunciauerunt, quoniam loci huius deus nobis molestus est. Nichil plus de eo ymaginari de eo secundum hoc ydolis. Idcirco et manserunt et demones et eum curantes, et non mixta miscentes.
33.1.13 Iudei uero hac eruti suspitione. Etenim orbis terrarum eum nouerant esse deum, et si non omnes. Propterea dixit: Vos adoratis quod nescitis; nos adoramus quod scimus, quoniam salus ex Iudeis est.
33.1.14 Ne mireris autem quoniam cum Iudeis seipsum numerat? Ad suspitionem enim mulieris loquitur ut propheta existens Iudeus. Ideo adoramus posuit.
33.1.15 Quia quoniam eorum qui adorantur est, omnibus manifestum est. Etenim adorare quidem, creaturarum est. Adorari autem creaturarum dominatoris. Sed interim ut Iudeus loquitur. Nos igitur hic nos Iudei est.
33.1.16 Eleuans autem Iudaica, rursus dignum fide seipsum facit, per ea que pretendit dicens: Crede michi quoniam uenit hora, et suadet magis hiis que dicuntur antecedere. Aliter autem et insuspicabilem simul faciens sermonem, ita dixit, et ostendens quoniam non gratia ea que est ad homosylos ea que sunt eorum extollit.
33.1.17 Qui enim de loco hec annunciauit in quo maxima gloriabantur Iudei et plus habere omnibus estimabant et uenerationes eorum destruit, manifestum est quoniam neque ea que sunt post hec, ad gratiam alicuius dicebat, sed cum ueritate et predictiua uirtute.
33.1.18 Quia igitur a cogitationibus ea admouit interim que sunt in mente, dicens: Crede michi mulier, et que sunt deinceps inducit, quoniam salus ex Iudeis est, nichil aliud hinc ostendens quam quoniam omni orbi terrarum, illinc facta sunt.
33.1.19 Hoc enim id est scire deum, et hoc id est detestari ydola, hinc principium habuit et omnia alia dogmata, sed et ipsum quod apud nos orationis, et si non recte, a Iudeis denique principium accipit.
33.1.20 Salutem hic aut hoc aut suam presentiam hic uocat. Magis autem nequaquam quis peccabit utraque hoc salutem uocans quam dixit esse ex Iudeis. Quod et Paulus enigmatice ostendens dixit, ex quibus Christus secundum carnem qui est in omnibus deus.
33.1.21 Vide qualiter applaudit ueteri testamento et radicem ostendit bonorum et per omnia seipsum non contrarium esse legi,
33.1.22 si demum ex Iudeis materiam esse omnium bonorum ait? Sed uenit hora et nunc est quando adoratores adorabunt,
33.1.23 patrem superhabundantius a uobis. O mulier modo adorationis. Verumptamen et hic finem habebit de reliquo. Etenim ea que locorum transmutabuntur solum, sed et que modi culture. Que utique et in ianuis consistunt. Hoc enim indicat, hoc id est uenit hora et nunc est.
33.2.1 Quia enim prophete ante longa tempora dixerunt, hoc destruens, hic dixit: et nunc est. Ne estimes hanc esse prophetiam ut post multum fiat tempus. Res instat iam et in ianuis sunt, quando ueri adoratores adorabunt patrem in spiritu et ueritate.
33.2.2 Dicens ueros, expulit cum Samaritanis et Iudeos. Et si enim illis meliores hii, sed futuris multo minores et tantum quantum ueritate typus.
33.2.3 Dicit autem de ecclesia quoniam uera adoratio hec et deo conueniens hec est. Etenim pater tales querit qui adorent eum. Quo circa si tales olim querebat nolens illos immorari ueteribus, concessit typum. Sed condescendens propter hoc ut et hos inducat.
33.2.4 Qui igitur sunt ueri adoratores? Qui neque loco circumcludunt culturam et deum in spiritu currant? Sicut et Paulus ait: Cui culturam exhibebo in spiritu meo in euangelio ueritatis filii eius;
33.2.5 et rursus: Deprecor igitur uos representare corpora uestra hostiam uiuentem, beneplacentem deo, rationabilem culturam uestram. Cum autem dicat spiritus est deus, nichil aliud indicat quam incorporeum.
33.2.6 Oportet igitur et incorporeum culturam talem esse, et per id quod incorporeum est in nobis offerri, hoc est per animam et intellectus puritatem. Deinde inducit: Et eos qui adorant eum in spiritu et ueritate oportet adorare.
33.2.7 Quia enim et illi et Iudei animam quidem negligebant. Multum autem circa corpus faciebant studium, purgantes id omnifariam; hoc ait quoniam non corporis mundationem, sed eo quod in nobis est incorporeo, hoc est intellectum, incorpeus curatur.
33.2.8 Ne igitur oues immoles et uitulos, sed totum teipsum repone deo et holocaustum fac. Hoc enim est hostiam uiuentem representare. Hoc enim est quod dicit: In ueritate oportet adorare.
33.2.9 Quasi priora demum typus erant, scilicet circumcisio, holocausta et immolationes thymiamata. Nunc autem non adhuc sed ueritas omne.
33.2.10 Non enim carnem, sed pernitiosas oportet abscidere cogitationes et crucifigere nosipsos et irrationales interimere concupiscentias et occidere.
33.2.11 Stupuit mulier ad ea que dicta sunt altitudine et fatigata ait. Quid ait? Noui quoniam messias uenit qui dicitur Christus cum uenerit ille, annunciabit nobis omnia. Dicit ei Ihesus: Ego sum qui loquor tecum.
33.2.12 Et unde Samaritanus hoc id est expectare Christi aduentum? Moysi suscipientes legem ab ipsis Moysi litteris. Nouerant etenim ipse filium reuelauit.
33.2.13 Hoc enim id est faciamus hominem ad ymaginem et similitudinem nostrum, ad filium dictum est ei. Et Abrahe in tabernaculo, hic est qui loquebatur.
33.2.14 Et Iacob de eo prophetans dixit: Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius, donec ueniat qui iniacet, et ipse erit expectatio gentium.
33.2.15 Sed et rursus Moyses dicens: Prophetam suscitabit uobis dominus deus ex fratribus uestris, ut me eum audietis. Et que secundum serpentem et que secundum uirgam Moysi et que secundum Ysaac et ouem et multa alia licet uolentibus eligere aduentum eius presonantia.
33.2.16 Et quid utique umquam ait, non ab hiis induxit mulierem Christus? Sed Nichodemo quidem serpentem in medium duxit. Et Nathanaeli prophetie meminit, hinc autem nichil tale dixit. Cuius igitur gratia et propter quid?
33.2.17 Quoniam illi quidem uiri erant, in hiis uerebantur; hec autem mulier pauper et indocta et scripturarum inexperta propter ei non ab hiis loquitur, sed ab aqua et predictione eam euellit, et per hoc in memoriam ducit Christi et reuelat de reliquo seipsum.
33.2.18 Quod si circa principium non querenti mulieri dixisset. Videretur utique ei delirare et inaniter loqui. Nunc uero paulatim eam ad memoriam ducens, oportune seipsum reuelauit.
33.2.19 Et Iudeis quidem continue dicentibus, usque quando animam nostram leuas? Dic nobis si tu es Christus. Hoc quidem manifeste non reuelauit, huic autem dixit manifeste ipsum esse. Deuotior erat mulier Iudeis, et illi quidem non prodiscendo querebant, sed pro iniuriando eum semper.
33.2.20 Si enim uellent discere, sufficiens et per que uerba et per que scripturas et per que signa doctrina erat. Hec uero ex incorruptibili sententia et simplici mente loquebatur, et manifestum est ex hiis que post hec uerba ab ipsa facta sunt.
33.2.21 Etenim audiuit et credidit et alios in hoc piscata est, et ubique mulieris est uidere et diligentiam et fidelitatem. Et in hoc uenerunt discipuli eius.
33.2.22 Vehementer in tempus obuiauerunt, doctrina expleta. Et admirati sunt quoniam cum muliere loquebatur. Nullus tamen dixit. Quid queris uel quid queris cum illa?
33.3.1 Et quid ait admirabantur? Mansuetudinem et humilitatem cum superhabundantia, quoniam ita perspicuus existens, sustinuit cum tanta humilitate mulieri loqui inopi et Samaritane.
33.3.2 Sed tamen et stupefacti, non interrogauerunt causam. Ita erant eruditi discipulorum ordinem obseruare. Ita enim formidabant et uenerabantur.
33.3.3 Et si enim nondum dignam de eo opinionem habebant, sed tamen ut admirabili alicui attendebant, et multam ei attribuebant uenerationem.
33.3.4 Et nimirum alibi uidentur multum propalari. Puta quando Iohannes incumbit eius pectori. Quando ei aduenientes. Quis maior est in regno celorum. Quoniam filii Zebedei deprecabantur ut unus a dextris alius a sinistris sedeant.
33.3.5 Cuius igitur gratia hic non interrogauerunt? Quoniam illa quidem omnia ad eos per continentia, necesse habebant scrutari. Hic autem nil eis, in tantum intererat quod fiebat.
33.3.6 Sed et Iohannes post multum tempus et in ipso fine hoc fecit. Quid ampliori potitus est propalatione et confidebat in amore Christi. Vidit enim ait Petrus discipulum quem amat Ihesus.
Morale xxxiii. quoniam magnum nobis prodest mansuetudo, et quoniam hanc habens euangelista Iohannes amabatur a domino.
33.3.7 Quid huic beatitudini fiet umquam par? Sed non ad hoc stemus dilecti ut beatificemus apostolum, sed ut et eorum qui beatificentur fiamus, participes omnia sic agamus, et imitemur euangelistam, et uideamus que erant que tantum amorem fecerunt.
33.3.8 Que igitur fuerunt hec? Dimisit nauim et rethe et patrem et sequebatur Ihesum, sed hoc commune ei et ad fratrem erat. Sed et ad Petrum et Andream et ad alios apostolorum. Quid igitur quod precipuum erat quod multum fecit amorem, non inuenimus.
33.3.9 Nam ipse quidem de seipso nichil tale ait quam quoniam diligebatur solum, directiones autem suas propter quas diligebatur, tacuit moderatius de se sentiens.
33.3.10 Quoniam enim eum precipua quadam dilectione diligebat, omni manifestum erat. Sed tamen neque disputans neque interrogans singulariter eum apparet, sicut Petrus multociens, sicut Philippus, sicut Iudas et Thomas.
33.3.11 Sed tunc solum cum coapostolo obedire et largiri uoluit. Quando enim uertex apostolorum eum coegit innuens, tunc interrogauit. Multam enim hii ad se inuicem habebant dilectionem.
33.3.12 Ita denique et ad templum simul uidebantur ascendentes, et communiter ad plebem loquentes. Et nimirum Petrus calidus multis in locis et mouetur et loquitur. Sed ad finem audit Christum dicentem: Petre, diligis me plus hiis?
33.3.13 Qui uero plus hiis amabat, manifestum est quoniam et amabatur. Sed hoc quidem ex eo quod diligebat Ihesum. Illud autem ex eo quod amabatur a Ihesu manifestum est.
33.3.14 Quid igitur est quod precipuum amorem fecit? Michi uidetur multam uirum mansuetudinem et humilitatem monstrare, propter id quod neque propalans multis in locis uidetur.
33.3.15 Hoc autem quoniam magnum sit, et a Moyse manifestum est. Etenim illum tantum et tam magnum hoc operatum est. Nichil enim humilitatis par, propterea beatitudinem hinc incipit Christus. Sicut enim quoddam fundamentum et robur maxime fabrice submittere debens, ita humilitatem primam posuit.
33.3.16 Non enim est possibile sine hac saluari, sed et si ieiunauerit quis et si orauerit et si elemosinam dederit cum despectione, abhominabilia omnia hac non presente. Quemadmodum denique desiderabilia et concupiscibilia presente rursus et communitione omnia fiunt.
33.3.17 Moderemur igitur, dilecti, moderemur. Etenim ualde facilior est hec directio, si uigilemus. Quid enim uniuersaliter est quod ad despectionem te erigit, homo?
33.3.18 Excogita tui ipsius finem, intellige peccatorum multitudinem. Sed fortassis multa dirigens magna sapis de teipso. Igitur hoc ipso quidem omnia perdis.
33.3.19 Propterea non ita eum qui peccat ut eum qui dirigit studere oportet moderari. Quid utique? Quoniam hoc quidem habet necessitatem conscientie, hic autem nisi ualde uigilauerit cito a quodam spiritu flagellatus extollitur et euanescit sicut Phariseus.
33.3.20 Sed pauperibus tribuis? Sed non que tua, sed que dominatoris et que communia conseruorum. Et propterea maxime humiliari oportet in eorum qui eiusdem sunt generis calamitatibus que tui ipsius sunt preuidente et tuam propriam naturam in illis discente.
33.3.21 Fortassis et nos talium fuimus progenitorum. Si autem cumulate sunt ad nos diuitie, sed decens est eas et derelinquere et rursus nos, quid autem uniuersaliter et diuitie sunt? *
33.3.22 Vmbra imbecillis fumus qui dissoluitur, flos agri, magis autem et flore imperfectius. Quid igitur in feno magna sapis? Nonne et latronibus adueniunt diuitie et fornicatoribus et sepulchrorum uiolatoribus?
33.3.23 Hoc igitur te expellit quoniam tales habes communicatores passionis, et si nichil in honoris ratione elemosina, est elemosina aptius.
33.3.24 Nam illi quidem coacti sunt fientes et cum odio honores que sunt diuitiarum et potentatus. Hii uero ex optione eorum et a conscientia qui honorant. Ideoque neque abicere eos possunt iniqua qui honorant.
33.3.25 Si autem homines tantam misericordibus tribuunt uenerationem et omnia eis simul orant, accedere bona. Excogita quam magnam a clementi deo suscipient et huius remunerationem.
33.3.26 Has igitur queramus diuitias que semper manent et nunquam fugiunt ut hic magni et illic fientes clari eternis fruamur bonis;
33.3.27 gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu nunc et semper et in secula seculorum amen.