33.2.20 Si enim uellent discere, sufficiens et per que uerba et per que scripturas et per que signa doctrina erat. Hec uero ex incorruptibili sententia et simplici mente loquebatur, et manifestum est ex hiis que post hec uerba ab ipsa facta sunt.
33.2.20 Nam si discere uoluissent, uerborum scripturarumque et miraculorum sufficiens eis fuisset doctrina. Samaritana integra et simplici mente petiit, ut ex sequentibus facile potest intelligi.
33.2.20 nam si discere voluissent, verborum, scripturarumque et miraculorum sufficiens eis fuisset doctrina. Samaritana integra et simplici mente petiit, vt ex sequentibus facile potest intelligi.
33.2.20 Nam si discere voluissent, satis fuisset doctrina verborum, Scripturarum, signorum. Illa vero simplici mente et sincero affectu loquebatur, ut palam est ex iis quae postea fecit.