PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

33.2.15 Sed et rursus Moyses dicens: Prophetam suscitabit uobis dominus deus ex fratribus uestris, ut me eum audietis. Et que secundum serpentem et que secundum uirgam Moysi et que secundum Ysaac et ouem et multa alia licet uolentibus eligere aduentum eius presonantia.
CLOSE
Griffolini

33.2.15 Ipse praeterea Moyses inquit: Prophetam de gente tua, et de fratribus tuis, sicut me suscitabit tibi dominus deus tuus, ipsum audies, et quae de serpente et uirga Moysi, et deF: om. Isaac et oue, et alia multa licet studiosis colligere, quae Christi aduentum testantur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

33.2.15 Ipse praeterea Moses inquit: Prophetam de gente tua, et de fratribus tuis, sicut me suscitabit tibi dominus deus tuus, ipsum audies. et quae de serpente et virga Mosi, et de Isaac et oue, et alia multa licet studiosis colligere, quae Christi aduentum testantur.
CLOSE
Montfaucon

33.2.15 Ipse quoque Moyses ait: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus de fratribus vestris, sicut me; ipsum audietis. Item quae de serpente, de virga Moysis, de Isaac et de ove, multaque alia, quis colligere possit, quae adventum illius praedicebant.