PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

33.2.2 Dicens ueros, expulit cum Samaritanis et Iudeos. Et si enim illis meliores hii, sed futuris multo minores et tantum quantum ueritate typus.
CLOSE
Griffolini

33.2.2 Hic et Samaritanos et Iudaeos a ueris excepit adoratoribus1470/1486/1530: adorantibus, et quamuis meliores Iudaeos, uenturis tamen longe deteriores, quanto figura ueritate inferior est, indicauit1470/1486/1530: iudicauit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

33.2.2 Nos quidem in colendi ritu et modo, o mulier, vobis sumus praestantiores: veruntamen etiam iste deinceps finem1603: sinem habebit. Non enim locus tantum, sed et colendi modus mutabitur: atque ista in foribus sunt. Venit enim hora et nunc est. Quandoquidem enim prophetae multo post tempore ventura praedicebant, id hoc loco tollens dixit, et nunc est: quasi diceret, Ne existimes hanc talem esse prophetiam, vt multo post tempore sit complenda. Res enim ipsae iam instant, et in foribus sunt, quando veri adoratores patrem adorabunt in spiritu et veritate. Porro dicendo veros, Samaritanos et Iudaeos a veris excepit adorantibus: et quanuis meliores Iudaeos, venturis tamen longe deteriores, quanto figura veritate inferior est, iudicauit:
CLOSE
Montfaucon

33.2.2 Cum dixit veros, cum Samaritanis Judaeos repulit; etiamsi enim illi sint his meliores; venturis tamen longe sunt inferiores, et quantum veritas figura melior est.