PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

33.3.8 Que igitur fuerunt hec? Dimisit nauim et rethe et patrem et sequebatur Ihesum, sed hoc commune ei et ad fratrem erat. Sed et ad Petrum et Andream et ad alios apostolorum. Quid igitur quod precipuum erat quod multum fecit amorem, non inuenimus.
CLOSE
Griffolini

33.3.8 Quae nam ea est? Reliquit patrem, et nauiculam, et rete, et secutus est Iesum. Verum hoc et frater fecerat, et Petrus et Andreas et alii item apostoli.
CLOSE
Griffolini-Montanus

33.3.8 Quae nam ea est? Reliquit patrem et nauiculam, et rete, et secutus est Iesum: verum hoc et frater fecerat, et Petrus, et Andreas, et alii item apostoli.
CLOSE
Montfaucon

33.3.8 Quaenam causa fuit? Patrem reliquit et naviculam et rete, et Jesum sequutus est. Verum hoc illi commune cum fratre suo erat, itemque cum Petro et Andrea, et cum caeteris Apostolis.