PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

33.2.19 Et Iudeis quidem continue dicentibus, usque quando animam nostram leuas? Dic nobis si tu es Christus. Hoc quidem manifeste non reuelauit, huic autem dixit manifeste ipsum esse. Deuotior erat mulier Iudeis, et illi quidem non prodiscendo querebant, sed pro iniuriando eum semper.
CLOSE
Griffolini

33.2.19 Et quidem Iudaeis frequenter rogantibus: Quousque animam nostram tollis? Dic nobis si tu es Christus?1470/1486/1530: christus. Non palam, ut huic mulieri, se Christum esse professus est. Fidelior haec erat illis, qui non discendi sed arguendi gratia rogabant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

33.2.19 et quidem Iudaeis frequenter rogantibus, Quousque animam nostram tollis? Dic nobis si tu es Christus. non palam, vt huic mulieri, se Christum esse professus est: fidelior enim haec erat illis, qui non discendi, sed arguendi gratia rogabant:
CLOSE
Montfaucon

33.2.19 Et quidem Judaeis saepe dicentibus, Usquequo animam nostram tollis? Dic nobis si tu es Christus. His non clare respondit; huic vero manifeste dixit se Christum esse: nam melius affecta mulier erat, quam Judaei. Illi enim non ad discendum quaerebant, sed ut ipsum semper traducerent.