PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

33.3.16 Non enim est possibile sine hac saluari, sed et si ieiunauerit quis et si orauerit et si elemosinam dederit cum despectione, abhominabilia omnia hac non presente. Quemadmodum denique desiderabilia et concupiscibilia presente rursus et communitione omnia fiunt.
CLOSE
Griffolini

33.3.16 sine qua nemo salutem consequitur. Sed siue quis ieiunauerit, siue orauerit, siue suas pauperibus erogauerit facultates, sine humilitate haec et huiusmodi1486: eiusmodo omnia nihil1470: nil afferunt utilitatis. Contra ipsius condimento gratiora omnia iucundioraque redduntur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

33.3.16 sine qua nemo salutem consequitur: sed siue quis ieiunauerit, siue orauerit, siue suas pauperibus erogauerit facultates, sine humilitate haec et huiusmodi omnia nihil afferunt vtilitatis: contra ipsius condimento gratiora omnia, iucundioraque redduntur.
CLOSE
Montfaucon

33.3.16 Nemo quippe potest absque illa salutem consequi; sed etiamsi quis jejunaverit, etiamsi precatus sit eleemosynamque erogarit, si id superbe faciat, haec omnia abominanda sunt; ut contra si adsit humilitas, omnia optabilia amabiliaque sunt et cum securitate exercentur.