PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

33.2.17 Quoniam illi quidem uiri erant, in hiis uerebantur; hec autem mulier pauper et indocta et scripturarum inexperta propter ei non ab hiis loquitur, sed ab aqua et predictione eam euellit, et per hoc in memoriam ducit Christi et reuelat de reliquo seipsum.
CLOSE
Griffolini

33.2.17 Quoniam hi uiri erant, et in huiusmodi uersati, Samaritana rudis et abiecta mulier, expers omnium litterarum erat. Ideo nullum cum ea de scripturis uerbum facit, sed aquae tantum pollicitatione, et prophetia eam allicit. Ideoque in sui mentionem eam adducit, et se iam qui sit, manifestat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

33.2.17 Quoniam hi viri erant, et in huiusmodi versati: Samaritana rudis et abiecta mulier, expers omnium literarum erat, ideo nullum cum ea de scripturis verbum facit, sed aquae tantum pollicitatione, et prophetia eam1603: eum allicit, ideoque in sui mentionem eam adducit, et se iam qui sit manifestat.
CLOSE
Montfaucon

33.2.17 Quia illi viri erant, qui in his versabantur rebus; haec vero mulier inops, rudis, Scripturarum expers. Ideoque non illa mulierem alloquens adhibet; sed ex aqua exque prophetia illam attrahit, ac per illa Christum in memoriam revocat, ac seipsum demum revelat.