33.3.10 Quoniam enim eum precipua quadam dilectione diligebat, omni manifestum erat. Sed tamen neque disputans neque interrogans singulariter eum apparet, sicut Petrus multociens, sicut Philippus, sicut Iudas et Thomas.
33.3.10 Sed quin eximie a Christo diligeretur, ambigit nemo. Non tamen neque loquendo, neque rogando praecipuam quandam apud Iesum auctoritatem habuisse apparet, ut saepe numero Petrus, ut Philippus, ut Iudas, ut Thomas,
33.3.10 sed quin eximie a Christo diligeretur, ambigit nemo: non tamen neque loquendo, neque rogando praecipuam quandam apud Iesum authoritatem habuisse apparet, vt saepenumero Petrus, vt Philippus, vt Iudas, vt Thomas,
33.3.10 Quod enim eximie a Christo diligeretur omnibus palam erat: attamen non observamus ipsum alloquentem, ac seorsim sciscitantem, ut fecit saepe Petrus, ut Philippus, ut Judas, ut Thomas;