PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

33.2.3 Dicit autem de ecclesia quoniam uera adoratio hec et deo conueniens hec est. Etenim pater tales querit qui adorent eum. Quo circa si tales olim querebat nolens illos immorari ueteribus, concessit typum. Sed condescendens propter hoc ut et hos inducat.
CLOSE
Griffolini

33.2.3 Ecclesiam autem significat, quoniam uerus et debitus deo cultus ipsa est. Etenim pater tales quaerit1486/1530: querit tales adoratores. Si ergo tales iampridem quaerebat, non omnino hunc illis morem constituit, permisit tamen propter hoc, ut eos quoque ad uerum induceret.
CLOSE
Griffolini-Montanus

33.2.3 ecclesiam autem significat, quoniam verus et debitus deo cultus ipsa est. Etenim pater quaerit tales adoratores: si ergo tales iampridem quaerebat, non omnino hunc illis morem constituit: permisit tamen propter hoc, vt eos quoque ad verum induceret.
CLOSE
Montfaucon

33.2.3 De Ecclesia vero loquitur, quia vera Deoque consentanea adoratio illa ipsa est. Nam Pater tales quaerit adoratores. Ergo si tales quaerebat: non ex voluntate propria illis olim talem concessit modum, sed ex indulgentia, ut hos etiam introduceret.