PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

33.3.9 Nam ipse quidem de seipso nichil tale ait quam quoniam diligebatur solum, directiones autem suas propter quas diligebatur, tacuit moderatius de se sentiens.
CLOSE
Griffolini

33.3.9 In quo ergo excelluit, quod tantam sibi Iesu conciliauerit dilectionem? Nunquid inueniemus? Ipse de hoc nullam facit mentionem, sed quod tantum diligeretur, dilectionis causam et modeste quidem subticuit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

33.3.9 In quo ergo excelluit, quod tantam sibi Iesu conciliauerit dilectionem? Nunquid inueniemus? Ipse de hoc nullam facit mentionem, sed quod tantum diligeretur: dilectionis causam et modeste quidem subticuit,
CLOSE
Montfaucon

33.3.9 Quid ergo eximium habuit, quod tantam ipsi dilectionem conciliaret? Ille de seipso nihil hujusmodi dixit, nisi solum quod diligeretur; causam vero cur diligeretur modeste tacuit.