PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

33.2.8 Ne igitur oues immoles et uitulos, sed totum teipsum repone deo et holocaustum fac. Hoc enim est hostiam uiuentem representare. Hoc enim est quod dicit: In ueritate oportet adorare.
CLOSE
Griffolini

33.2.8 Quamobrem non pecora, non uitulos, sed te totum deo offeras sacrificium. Sic uiuentem hostiam exhibebis. In ueritate enim adorare oportet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

33.2.8 quam ob rem non pecora, non vitulos, sed te totum deo offeras sacrificium, sic viuentem hostiam exhibebis. In veritate enim adorare oportet:
CLOSE
Montfaucon

33.2.8 Ne itaque oves et vitulos sed teipsum offer Deo in holocaustum: hoc est enim hostiam viventem exhibere. In veritate namque adorare oportet.