33.2.1 Quia enim prophete ante longa tempora dixerunt, hoc destruens, hic dixit: et nunc est.
Ne estimes hanc esse prophetiam ut post multum fiat tempus. Res instat iam et in ianuis sunt, quando ueri adoratores adorabunt patrem in spiritu et ueritate.