PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

33.3.19 Propterea non ita eum qui peccat ut eum qui dirigit studere oportet moderari. Quid utique? Quoniam hoc quidem habet necessitatem conscientie, hic autem nisi ualde uigilauerit cito a quodam spiritu flagellatus extollitur et euanescit sicut Phariseus.
CLOSE
Griffolini

33.3.19 Quamobrem non adeo peccatis obnoxium1486: obnoxiam, ut uirtutis sectatorem moderatione uti decet. Quid tandem? Quoniam ille conscientia retrahitur, hic autem nisi se diligenter contineat, continuo quasi uento quodam tollitur et euanescit, quemadmodum Pharisaeus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

33.3.19 quam ob rem non adeo peccatis obnoxium, vt virtutis sectatorem moderatione vti decet. Quid tandem? Quoniam ille conscientia retrahitur: hic autem nisi se diligenter contineat, continuo quasi vento quodam tollitur, et euanescit, quemadmodum Pharisaeus ille.
CLOSE
Montfaucon

33.3.19 Quapropter non tam peccator, quam virtutis sectator modestiae operam dare debet. Quare? Quia ille ex conscientia ad id cogitur; hic vero nisi admodum vigilet, cito ceu a vento quopiam abripitur et evanescit, sicut Pharisaeus ille.