33.2.11 Stupuit mulier ad ea que dicta sunt altitudine et fatigata ait. Quid ait? Noui quoniam messias uenit qui dicitur Christus cum uenerit ille, annunciabit nobis omnia. Dicit ei Ihesus: Ego sum qui loquor tecum.
33.2.11 His mulier uerbis implicita, et eorum se sensum assecuturamB: assecutam non confidens: Scio, inquit, quia Messias uenit, qui dicitur Christus. Cum ergo uenerit ille, annuntiabit nobis omnia. Dicit ei Iesus: Ego sum qui loquor tecum.
33.2.11 his mulier verbis implicita, et eorum se sensum assecutam non confidens: Scio, inquit, quia Messias venit, qui dicitur Christus: cum ergo venerit ille, annunciabit nobis omnia. Dicit ei Iesus: Ego sum qui loquor tecum.
33.2.11 Haec mulieri obscura visa sunt: dictorum sublimitatem non assequuta illa, et haerens, audi quid dicat: Scio quia venit Messias qui dicitur Christus: Cum venerit ille, annunciabit nobis omnia. Dicit ei Jesus: Ego sum qui loquor tecum.