PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

33.2.6 Oportet igitur et incorporeum culturam talem esse, et per id quod incorporeum est in nobis offerri, hoc est per animam et intellectus puritatem. Deinde inducit: Et eos qui adorant eum in spiritu et ueritate oportet adorare.
CLOSE
Griffolini

33.2.6 Opus est enim incorporei hunc cultum esse, et per incorporeum quod est in nobis, hoc est, per animam, et animae munditiam offerri. Iccirco ait: Et adoratores eius in spiritu et ueritate adorare oportet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

33.2.6 Opus est enim incorporei cultum etiam talem esse, et per incorporeum quod est in nobis, hoc est per animam, et animae mundiciam offerri, idcirco ait: Et adoratores eius in spiritu et veritate adorare oportet.
CLOSE
Montfaucon

33.2.6 Oportet igitur incorporei cultum etiam talem esse, et per id quod incorporeum in nobis est offerri; id est, per animam et per mentis puritatem. Idcirco ait: Et adoratores ejus in spiritu et veritate oportet adorare.