PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

33.3.22 Vmbra imbecillis fumus qui dissoluitur, flos agri, magis autem et flore imperfectius. Quid igitur in feno magna sapis? Nonne et latronibus adueniunt diuitie et fornicatoribus et sepulchrorum uiolatoribus?
CLOSE
Griffolini

33.3.22 Vmbra iners, fumus qui cito euanescit, flos foeni uel etiam uiliores. Quid in foeno magnifacis? Nonne et latronibus et perditis hominibus, meretricibus, sacrilegis accedunt diuitiae?
CLOSE
Griffolini-Montanus

33.3.22 Vmbra iners, fumus qui cito euanescit, flos foeni, vel etiam viliores. Quid in foeno magnifacis? Nonne et latronibus, et perditis hominibus, meretricibus, sacrilegis accedunt diuitiae?
CLOSE
Montfaucon

33.3.22 Umbra inanis, fumus evanescens, flos foeni, imo flore sunt viliores. Cur de foeno altum sapis? Nonne et furibus, et mollibus, et meretricibus et sepulcrorum effossoribus divitiae accedunt?